Cilicium

From Wikipedia, the free encyclopedia

Cilicium

Cilicium[1] (Graece κιλίκιον) est textum asperum, praesertim ex pilis caprinis vel camelis factum.

Thumb
Cilicium Russicum, fortasse illum, quod Ioannes IV gestabat
Thumb
Cilicum metallum

Apud scriptores classicos significat vestimentum vel stragulum militum] et nautarum, ut videtur, e Cilicia ortum. Etiam ad varios usus militares adhibebatur, exempli gratia ad moenia oppidi obsessi tegenda ut vis ariei hebetaretur.

Apud Iudaeos antiquos et in Bibliis, cilicium vel saccus (Hebraice שַׂק, saq) erat signum maeroris et humiliationis. Exempli gratia, cum Iacob credit filium suum Ioseph mortuum esse, "Scissisque vestibus, indutus est cilicio lugens filium suum multo tempore".[2] Itaque apud Christianos, cilicium erat signum poenitentiae et pars consuetudinis mortificationis carnis. Non solum ascetae et monachi, sed aliquando etiam laici cilicia gestabant. Hic usus hodie in nonnullis ordinibus religosis manet. Interdum vocabulum usurpatur ad alia instrumenta mortificationis significanda, ut catenam dentatam circa femorem gestam.[3]

Notae

Bibliographia

Nexus externi

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.