From Wikipedia, the free encyclopedia
Ludovicus Henricus Morgan (Anglice Lewis Henry Morgan, natus Aurorae in Comitatu Cayuga Novi Eboraci die 21 Novembris 1818; mortuus Roffae Novi Eboraci die 17 Decembris 1881) fuit theorista socialis et unus ex auctoribus anthropologiae ethnologiaeque Americanae, qui iuris consultus ferriviis laborabat. Operibus de consanguinitate et structura sociali, theoriis evolutionis socialis, et ethnographia Iroquoiorum innotuit.
Familia
Memoria
Studio rei quae societates solidat tentus, notionem primam institutionem domesticam humanam fuisse clan matrilineale, non familiam patriarchicam, proposuit. Etiam studio fontium mutationis socialis tentus, aequaevus fuit Caroli Marx et Friderici Engels theoristarum socialium Europaeorum, qui opere eius de structura sociali et cultura materiali et de momento technologiae in progressu humano moti sunt. Morgan est solus theorista socialis Americanus quem Marx, Engels,[1] Carolus Darwin, et Sigismundus Freud citare solebant. In Academia Scientiarum Nationali cooptatus, praeses Societatis Promotionis Scientiae Americanae anno 1879 fuit.[2]
Morgan fuit legatus Republicanus Coetus Civitatis Novi Eboraci (ex secundo districtu Comitatus Monroe) anno 1861, et Senatus Civitatis Novi Eboraci annis 1868 et 1869.
Annis 1870–1871, Morgan, uxor, et filia grand tour Europae fecerunt, cum in Darwinium aliosque magnos anthropologos Britannicos incideret. Praesertim visitavit Ioannem Lubbock Equitem,[3] qui terminos Palaeolithicum et Neolithicum excogitaverat, et voces barbarianos et savages ('homines feroces') in eius studiis systematis aetatum trium adhibebat; quae verba Morgan cepit, sed sensu altero, in libro Ancient Society. Morgan fuit consultor intellectualis Ioannis Wesley Powell, qui caput Ministerii Ethnologiae Americanae in Instituto Smithsoniano anno 1879 factus est.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.