Hustonia
From Wikipedia, the free encyclopedia
From Wikipedia, the free encyclopedia
Hustonia[1][2] sive Houstonia[3][4] est urbs ad ripas Buffalo Bayou in partibus australibus et orientalibus civitatis Texiae eminens, haud longe a litore sinus Mexicani distans. Hustonia est urbs Texiae prima, omnium Civitatum Foederatarum quarta quo ad numerum incolarum pertinet: censu enim anni 2010 hominum 2 099 451 ibi habitabant.
Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Terris a negotiatoribus fratribus anno 1836 emptis, videlicet Augusto Chapman Allen et Ioanne Kirby Allen, Hustonia anno 1836 condita est, nomine ad honorem Samuelis Houston ducis militum dato, qui mense Septembri eius anni praeses Texiae electus erat. Houstonia anno insequenti urbs rite incorporata, sedes comitatus Harrisburg (recentius Harris) atque caput ad interim Texiae omnis facta est. Praefectus urbi Iacobus Holman electus est.
Ab anno 1959 Houstonia sedes est dioecesis Galvestoniensis Houstoniensis, quae anno 2004 in archidioecesim erecta est. Sedes antiquior, nomine Galveston, urbs multo minor 80 chm. distans, ad oram maritimam iacet. Regio metropolitana Hustoniensis, "Hustonia maior" (Greater Houston) appellata, anno 2010 incolarum 6 490 180 habuit. Hustoniam ipsam una cum urbibus adiacentibus The Woodlands, Sugar Land, Baytown, Conroe, Galveston aliisque nonnullis comprehendit.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.