From Wikipedia, the free encyclopedia
Historia Mexici, civitatis sui iuris in meridianis Americae Septentrionalis regionibus sitae, plus quam tria millennia tractat. Homines regionem abhinc annorum 13 000 habitare coeperunt,[1] atque ex terra ortae sunt multiplices indigenarum civilizationes antequam exploratores conquisitatoresque Hispani saeculo sexto decimo regionem in earum dicionem redegerunt. Res gesta civilizationum Mesoamericanarum magni momenti fuit inventio scripturae (Mesoamerica fuit sola regio in America ubi scriptura temporibus praecolumbianis exstabat), ut scripta Mexici historia nonnulla centum annorum ante Hispanos adventos anno 1519 incipiat. Historia Mesoamericana ante illud tempus aetas praehispanica et precolumbiana appellatur.
Ex 1521, victoria Hispanica regionem in Imperium Hispanicum redegit, nomine Nova Hispania et Mexicopoli sede imperii colonialis. Quae urbs, super ruinas Temistitlanae capitis Aztecorum exstructa, fuit et manet frequentissima regio urbana in Mexico. Temporibus colonialibus, cultura indigena cum cultura Europaea se miscuit, culturam mixtam efficiens, fortasse clarissime in usu linguae visam: civitas est ambae frequentissima civitas hispanoloquens in mundo et terra plurimorum hominum in America Septentrionali qui lingua indigena Americae? loquuntur. Hereditas trium saeculorum imperii Hispanici est civitas hispanoloquens, Ecclesia Catholica Romana, et plerumque cultura Occidentalis.
Nova Hispania post productum libertatis certamen (1810–21) ad ultimum Mexicum civitas sui iuris facta est, foedere Cordubensi icto. Post breve monarchiae tempus (1821–23), Primum Imperium Mexicanum appellatum, res publica Mexicana condita est, sub constitutione foederali anno 1824 constituta. quae legitimas classes phyleticas et systema castas abolevit. Servitus anno 1829 abolita est. Mexicum iam est res publica foederata, sub Constitutione Mexici 1917. Mexicum primum consistebat in non solum terris intra suos fines hodiernos, sed etiam in plurimo Occidentalis Americani, regionibus in civitatibus California, Arizona, Novo Mexico, Nivata, Texia, Oclahoma, alibique numeratis.
Ab annis 1820 exeuntibus ad annos 1850 ineuntis, Antonius López de Santa Anna, creolus et miles, praeses regebat, tempore usitate Aetate Santa Anna appellato. Civitates autem Foederatae anno 1846 bellum contra Mexicum intulerunt, quod biennium post desiit, cum Mexicum paene dimidium suarum terrarum per foedus Guadalupe Hidalgo? Civitatibus Foederatis concederet. Santa Anna clade innocens non erat, sed iterum praeses electus est. Liberales autem Mexicani eum anno 1854 deiecerunt, La Reforma inaugurantes, motum liberalizantem.? Constitutio Mexici 1857 principia liberalismi in legibus confirmavit, praecipue separationem ecclesiae et civitatis atque aequalitatem hominum ante legem. Quae reformato bellum civile movit inter liberales, qui constitutionem defendebant, et conservativos, qui ei adversabantur. Conservativi Bello Reformationis in locis pugnae victi sunt, sed validi manebant, et interventionem externam contra liberales invitaverunt ut se ad ultimum vincerent.
Francia Mexicum anno 1861 invasit. et Maximilianum I imperatorem Secundi Imperii Mexicani creavit. Civitates Foederatae, inter sese bellum civile eodem tempore (1861–65) pugnantes, invasionem Francicam impedire non conatae sunt. Celebrationes Cinco de Mayo (diei 5 Maii), clarae in Civitatibus Foederatis, victoriam exercitus Mexicani contra hostes Francicos anno 1862 attingunt. Francia post Mexicum victum Civitates Confoederatas Americae adiuvare meditabatur, sed frustra, quia Mexicum imprudens Unionem adiuvit. Qua pro causa, Abraham Lincoln liberales Mexicanos sustinuit. Copiis Unionis vincentibus, Civitates Foederatae liberales contra regimen Maximilianum adiuverunt. Francia Maximilianum anno 1867 reliquit, cuius rectio cito collapsa est, et ipse supplicio affectus est.
Imperio Mexicano Secundo finito, tempora res publica restituta (1867–76) saepe appellantur. Homines civilitatis periti Benedictum Juarez iterum praesidem creaverunt, qui autem mox mortuo, Sebastianus Lerdo de Tejada praeses factus est, sed Porphyrius Díaz, heros militaris et liberalis, eum deiecit, tempus stabilitatis et auctus oeconomici initians. Quinque cessationis oeconomicae et confusionis politicae decennia finierunt, et Díaz praeses civitatis potestatem paene continenter ab anno 1876 ad annum 1911 retinuit, tempus quidem Porphyriatus appellatum. Díaz rationem suadebat quam ordinem progressumque appellare solebat, violentiam supprimens, oeconomiam renovans, externam pecuniae collocationem invitans. Eo regente, industria et infrastructura a rectione valente stabilique sed aliquantulum autocratica renovabantur. Vectigalia aucta et administratio melior salutem publicam, valetudinem publicam, ferriviarias, metalleutices, rerum fabricatio, commercium externum, et aerarias nationis rationes magnopere emendabant.
Porphyriatus anno 1910 finem cepit, rebus novis Mexici erumpentibus. Tempus confusum coepit quod usque ad 1920 durabat. Incertitudo successionis praesidentialis anno 1910, cum Díaz suffragiis manifeste fraudulentis iterum electus esset, violentiam movit in Mexico septentrionalis atque in Morelo, civitate ad meridiem Mexicopolis sita. Auctores erant Franciscus I. Madero, dives praedii possessor, eruditi liberales, agitatores laboris industrialis, rustici terram petentes, et flores extra coetum Diazianum. Diaz in exsilium iit anno 1911. Madero eodem anno democratice electus est, sed mense Februario anni 1913 ab hominibus qui pristinum rerum statum revocare volebant, Victorianus Huerta generalis imperium cepit. Copiae contra Huerta in septentrionibus sese sub Venustiano Carranza coniunxerunt, polittico loci, agrorum possessore, et duce factionis constitutionalisticae. In Morelo, rustici sub Aemiliano Zapata Huerta separatim etiam Huerta adversabantur. Certamen erat confusum, nec politice nec militariter solidatum, et violentia in omnibus civitatis regionibus non fiebat. In septentrionibus, exercitus ordinati sub generalibus constitutionalistis sicut Francisco Villa et Alvaro Obregón; in regione media, praecipue civitate Morelo, rustici bellum clandestinum susceperunt. Constitutionalistae bellum civile vicerunt, et Carranza praeses anno 1917 electus est. Bellum decimam multitudinis civitatis partem necavit, multosque cives trans fines septentrionales in Civitates Foederatas egit.
Nova ratio legitima in Constitutione 1917 constituta est, quae principium a Díaz institutum, absoluta agrorum iura hominibus concedens, abolevit. Uterque Alvarus Obregón et Plutarcus Elías Calles, generales revolutionarii septentrionales, munus praesidis spatium quattuor annorum post certamen militare anno 1920 sustinuit. Obregón autem insidiis anno 1928 interfectus discrimen successionis praesidentialis coepit, a structura factionum anno 1929 instituta dissoluta.
Aevum postrevolutionarium plerumque placidum erat, cum certamina per violentiam non dissolverentur. Hoc tempore emendationes Constitutionis anni 1917 rationes oeconomicas neoliberales sinere coeperumt. Post antecessorem Factionis Revolutionariae Institutionalis (Hispanice Partido Revolucionario Institucional, PRI) anno 1929 fundatum, haec factio res politicas nationis et civitatum post 1929 rexit, et industriam petrolei annis 1930 ad civitatem iuvandam cepit. Mexicum secundo bello mundano saeviente firme erat socius Civitatum Foederatarum, qui metalla pro rebus belli exportavit operariosque agriculturales misit, ut viri Civitatum Foederatarum trans mare pugnarent. Mexicum post bellum, magnas divitias et stabilitatem politicam habens, audaces progressus oeconomici rationes coepit, Miraculum Mexicanum saepe appellatas. Multitudo, rapide crescens, magis urbana facta est, cum multi cives in Civitates Foederatas immigrarent.
Novum aevum in Mexico post 1988 coepit. Factio Revolutionaria Institutionalis vix vicit, et Carolus Salinas de Gortari praeses latas reformationes neoliberales exsequi coepit, quae Constitutionem emendatam requisierunt, praecipue potestatem civitatis Mexicanae ad negotia externa disponenda minuens, sed etiam suppressionem Ecclesiae Catholicae Romanae in Mexico finiens. Oeconomia Mexicana porro cum oeconomiis Civitatum Foederatarum et Canadae post 1994 coniuncta est, cum North American Free Trade Agreement? (NAFTA) claustra commercii minuere coepit. Septem decennia moderationis FRI anno 2000 desierunt, cum Vincentius Fox Factionis Actionis Nationalis (Hispanice Partido Acción Nacional, PAN) electus est. Philippus Calderón, successor eiusdem factionis, bellum contra dominos medicamentorum intulit, cum aliquot milia hominum necarentur. Plerumque belli medicamentorum causa, Factio Revolutionaria Institutionalis potestatem iterum anno 2012 cepit, sub aegide Henrici Peña Nieto, se renovaturum esse promittens. Violentia autem et corruptio durabant, atque incertitudo de NAFTA res implicabant, unde mense Iulio 2018, Andreas Manuel López Obrador magisterium civile in megacymate suffragiorum vicit.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.