From Wikipedia, the free encyclopedia
Albania (Albanice Shqipëria) est civitas Europaea in paeninsula Balcanica sita (multitudo 3 700 000, circiter 28 000 chiliometrorum quadratorum). A septemptrione Monte Nigro, oriente Kosoviae et Macedoniae, meridie Graeciae, occidente mari Hadriatico finitur. Caput est Tyrana, et primae urbes sunt Scodra, Dyrrhachium, et Neocastrum (Elbasan), a circiter 100 000 hominum incultae.
Gestio
Populus
Commemoratio
Sigla
Tabula aut despectus
Shqipëria, vernaculum civitatis nomen, 'Terram aquilarum' significat, de rebellione contra Turcos a Georgio Castriota Scanderbego anno 1433 ducta adoptatum. Illo tempore, territorii liberi incolae gentilicium shqipëtar adoptaverunt quia vexillum quo Scanderbegus principali utebatur signo aquila imperiali bicephala, quae Byzantinorum heres fuerat, possidebat. Nomen Albania vox Latina, indigenis aliena, 'Civitatem altorum montium propter nivem candidorum' significat, cuius nomen Antiquitate etiam magnae Caucasi parti datur.
Albania Graecarum coloniarum diversarum locus fuit, et posterius etiam Romanae provinciae Illyrici pars fuit. Continue variis nationibus capta, denique Imperio Ottomanico anno 1478 absorpta est.
Post Bellum Balcanicum Primum, Albania de Imperio Ottomanico suam libertatem anno 1912 declaravit, sed civitas instabilis mansit. Ab Italia capta est per secundum bellum mundanum. Italianis eductis, Stalinistica repugnantia ab Envere Hoxha ducta dominationem adepta est.
Usque ad annum 1990, quinque annos post Enveris Hoxha mortem, Albania tum occidente tum aliis altero Belli Frigidi latere sitis civitatibus, Unione Sovietica et Sina, segregata civitas est. In praesenti, in civitate occidentalis generis democratia constituitur. Civitas oeconomicas quaestiones patitur, et cum crimine ordinato et cum Agri Merulensis refugitis problemata habet.
Albania Paeninsula Balcanica situ est et area 28,748 chiliometrorum habet. 70% territorii montani et maximum culmen, 2753 metra super maris planum altum, est mons Corabum (Albanice Korabi, Macedonice: [Кораб]).
Reliqua superficies angustis vallibus et alluvialibus planiciebus, aegre agriculturae utilibus quia eluviones siccitatis epochis alternant, componitur. Fecundissimae terrae lacubus Ochridae (Albanice Liqeni i Ohrit, Macedonice Охридско Езеро), Magnae Prespae (Albanice Liqeni i Prespës, Macedonice Преспанското Езеро et Graece Μεγάλη Πρέσπα) et Parvae Prespae (Graece Μικρή Πρέσπα)] finitimae et inter planitiem et montem intermediorum aequorum sunt.
Lacus Labeatis[1] praecipuum est, hodie Lacus Scudrae nomen habet.
Praecipuum flumen est Drilon (Albanice Drini, Macedonice et Serbice Дрим/Drim), 282 metra longum, toto anno stabilem torrentem aquae habens. Alia flumina, adhuc aliquae velut Apsus (Albanice Semani) et Aous (Albanice Vjosë sive Vjosa), amplius 160 chiliometra longi, reapse paene sicca aestate sunt.
Albania litus 450 chiliometra longum inter maria Ionium et Hadriaticum habet.
Litore, caelum est Mediterraneum, cum annua media temperatura 16 gradus (7º hieme). Nihilominus, terris intestinis continentale caelum dominatur, cum media 10 gradus et subitis temperaturae discrepantiis praeter annum.
Praecipuae opes naturales sunt petroleum, gasium naturale, carbo, chromium, lignum, niccolum, et potentia hydroelectrica.
Ex anno 1990, Albania est democratia parlamentaria. Civitatis dux est praeses rei publicae, quinquennio per suffragium indirectum per Contione (Kuvendi) electus. Praeses rei publicae primum administrum et gubernationem (septendecim administros et novem secretarios Civitatis) nominat, et eos probationi Contionis submittit.
Principales politicae partes in Albania sunt:
Kuvendi i Shqipërisë (Contio Albaniae), Communistis regentibus, Kuvendi Popullor (Contio Populi) nota, parlamentum unicamerale est cum officio in politia intestina et extera et mutandae constitutionis. Maxima pars Contionis (Kuvendi) quoque quarto anno renovatur et a 100 parlamentariis maiore parte absoluta electis componitur quibus alii 40 partibus pro modo electi adduntur.
Albania in duodecim praefecturas (Albanice publice qark/qarku, sed crebro prefekturë/prefektura) dividitur. (Inter exclusionis signa Albanice).
Praefectura | Caput | |
---|---|---|
1 | Antipatrea (Berat) | Antipatrea (Berat) |
2 | Deborus (Dibër) | Episcopia (Peshkopi) |
3 | Dyrrhachium (Durrës) | Dyrrhachium |
4 | Neocastrum (Elbasan) | Neocastrum |
5 | Fier | Fier |
6 | Argyrocastrum (Gjirokastër) | Argyrocastrum |
7 | Coryza (Korçë) | Coryza (Korçë) |
8 | Cucesium (Kukës) | Cucesium (Kukës) |
9 | Lissus (Lezhë) | Lissus (Lezhë) |
10 | Scodra (Shkodër) | Scutarum (Shkodër) |
11 | Tyrana (Tiranë) | Tyrana (Tiranë) |
12 | Aulon (Vlorë) | Aulon (Vlorë) |
Aeque unaquaeque praefectura in districta (Albanice: rrethe) dividitur. Hic hae districta sunt (inter exclusionis signa Albanice):
Districtus | Caput Districti | Praefectura | |
---|---|---|---|
1 | Antipatrea (Berat) | Antipatrea (Berat) | Antipatrea (Berat) |
2 | Bulquiza (Bulqizë) | Bulquiza (Bulqizë) | Deborus (Dibër) |
3 | Delvina (Delvinë) | Delvina (Delvinë) | Aulon (Vlorë) |
4 | Deabolis (Devolli) | Bilistium (Bilisht) | Coryza (Korçë) |
5 | Deborus (Dibër) | Episcopia (Peshkopi) | Deborus (Dibër) |
6 | Dyrrhachium (Durrës) | Dyrrhachium (Durrës) | Dyrrhachium (Durrës) |
7 | Neocastrum (Elbasan) | Neocastrum (Elbasan) | Neocastrum (Elbasan) |
8 | Fier (Fier) | Fier (Fier) | Fier (Fier) |
9 | Argyrocastrum (Gjirokastër) | Argyrocastrum (Gjirokastër) | Argyrocastrum (Gjirokastër) |
10 | Grampsium (Gramsh) | Grampsium (Gramsh) | Neocastrum (Elbasan) |
11 | Hasium (Has) | Cruma (Krumë) | Cucesium (Kukës) |
12 | Cavaja (Kavajë) | Cavaja (Kavajë) | Tyrana (Tiranë) |
13 | Colonia (Kolonjë) | Erseca (Ersekë) | Coryza (Korçë) |
14 | Coryza (Korçë) | Coryza (Korçë) | Coryza (Korçë) |
15 | Croia (Krujë) | Croia (Krujë) | Dyrrhachium (Durrës) |
16 | Cusova (Kuçovë) | Cusova (Kuçovë) | Antipatrea (Berat) |
17 | Cucesium (Kukës) | Cucesium (Kukës) | Cucesium (Kukës) |
18 | Curbinum (Kurbin) | Lasium (Laç) | Lissus (Lezhë) |
19 | Lissus (Lezhë) | Lissus (Lezhë) | Lissus (Lezhë) |
20 | Librazdium (Librazhd) | Librazdium (Librazhd) | Neocastrum (Elbasan) |
21 | Lusnia (Lushnjë) | Lusnia (Lushnjë) | Fier (Fier) |
22 | Malesia (Malësi e Madhe) | Coplicum (Koplik) | Scodra (Shkodër) |
23 | Mallacastrum (Mallakastër) | Bylis (Ballsh) | Fier (Fier) |
24 | Matum (Mat) | Burrelium (Burrel) | Deborus (Dibër) |
25 | Mirdita (Mirditë) | Resenum (Rrëshen) | Lissus (Lezhë) |
26 | Pecinium (Peqin) | Pecinium (Peqin) | Neocastrum (Elbasan) |
27 | Premeta (Përmet) | Premeta (Përmet) | Argyrocastrum (Gjirokastër) |
28 | Pogradezium (Pogradec) | Pogradezium (Pogradec) | Coryza (Korçë) |
29 | Puca (Pukë) | Puca (olim Epicaria[3]) (Pukë) | Scodra (Shkodër) |
30 | Onchesmus (Sarandë) | Onchesmus (Sarandë) | Aulon (Vlorë) |
31 | Scodra (Shkodër) | Scutarum (Shkodër) | Scodra (Shkodër) |
32 | Scraparum (Skrapar) | Sorovoda (Çorovodë) | Antipatrea (Berat) |
33 | Tepelena (Tepelenë) | Tepelena (Tepelenë) | Argyrocastrum (Gjirokastër) |
34 | Tyrana (Tiranë) | Tyrana (Tiranë) | Tyrana (Tiranë) |
35 | Valebona (Tropojë) | Baerampzurium (Bajram Curri) | Cucesium (Kukës) |
36 | Aulon (Vlorë) | Aulon (Vlorë) | Aulon (Vlorë) |
Ruto communismo anno 1990, Albania oeconomica programata in apertiorem oeconomiam mercatus eiecit. Democratice electa gubernatio Aprili mense anni 1992 munus assumens ambitiosum oeconomicum correctorium programma ad oeconomicum detrimentum retinendum et ad nationem in via oeconomiae mercatus accomodandam eiecit. Praecipua elementa pretiorum et permutatorii systematis liberalizationem, fiscalem solidationem, monetariam continentiam et firmum redituum actum incluserunt. Quae cum structuralium emendationum fasce completa sunt, privatizatione, domorum effectoriarum pecuniariique campi emendatione et oeconomiae mercatus et privati campi activitati compagis creatione inclusis. Pleraque pretia liberalizata sunt et nunc regionis typicis planis appropinquant. Pleraque agricultura, publicae aedes, et parva industria, una cum transvectione, diaconiis et parvis et mediis domis effectoriis privatizatae sunt. Severe contracta oeconomia per annum 1989, oeconomia gradatim assurrexit, denique superandis anni 1989 planis decennio 1990 exeunte. De illo tempore pretia etiam ascenderunt, nihilominus, oeconomica penuria plerisque incolarum continuavit. Anno 1995, Albania magnas publicas domus effectorias privatizare coepit. De anno 2000, Albania rapidiorem oeconiae expansionem experta est.
Obsignatam Consensionem Stabilitionis et Consociationis Iunio Iulioque anno 2006 secuti, Unionis Europaeae administri Albaniam hortati sunt ut emendationem efficeret, cogitationibus dirigendis ad libertatem preli, proprietatis jus, institutorum constructionem, ethnicorum allophylorum respectum et municipalibus comitiis internationalium normarum observantiam. Albania ingentem recuperationem fecit, construenda moderna et diversificata oeconomia. Recentes administrationes meliorem nationis infrastructuram fecerunt et aemulationes mercatorias in maritimis portibus, ferriviis, telecommunicationibus, electridis generatione, gasii naturalis distributione et aeriportibus. Periegesis in Albaniam ponderis industria et rapidissime crescit. Notissimae periegeticae antiqui Apolloniae, Buthroti, et Croiae loci attractiones sunt. Albanum litus se periegeticis magis magisque populare propter relative intactam naturam et oras maritimas facit.
Hic commentarium de demographia Albaniae agitur. Plerumque rationarium e Libri factorum mundanorum Centralis Intellegentiae Agenturae (Anglice CIA World Factbook) editione extrahitur quia solemne rationarium prae manu non est.
0.22% (anno 2022)
12.96 ortus pro mille incolarum (anno 2022)
7.31 obitus pro mille incolarum (anno 2022)
Circiter 2 milia Albanorum emigratorum sunt.
Secundum Societatem Farsarotul, Aromani nationis Meridiem incolunt; secundum Universitatem Graecensem, Serbii Montinigrenses Septemtrionem incolunt.
Centesimae partes aestimantur; prae manu praesens rationarium de religiosa affiliatione; omnes meschitae et ecclesiae anno 1967 clausae sunt et religiosae observantiae interdictae; mense Novembri anni 1990 Albania privatam religiosam praxin sinere coepit.
Lingua Albanica (solemnis-generatim {?} dialecto Toscica fundata sed cum Gegico lexico locupletata).
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.