taxon From Wikipedia, the free encyclopedia
Sulidae sunt familia avium ordinis Suliformium, quae genera Morum et Sulam insigniter comprehendit. Omnes sunt aves maritimae magnitudine a media ad magnam, quae sese in mare pisces aliasque praedas petentes immergere solent. Decem huius familiae species congenericas in fontibus veterioribus saepe habentur, omnibus speciebus in genus Sulam digestis. Sula autem, ac Morus, proprietatibus morphologicis, ethologicis, et DNA facile distingui possunt. Papasula suum genus habet, quia his proprietatibus unica videtur, stirps distincta et antiqua, fortasse Moro propinquior.[3][4]
Sulidae sunt a 60 ad 85 centimetra longae, et latitudo alarum est a 140 ad 175 centimetra. Alae sunt longae, angustae, acutae, et cauda longissima, graduata, et aliquantulum rhombiformis, cuius pinnae exteriores pinnis mediis breviores sunt. Musculi volatus sunt parvi ad parvam sectionem transversam desiliendi sinendam. Ergo, sulidae sunt aerodynamicae, formam habentia quae tractionem aeriam minuit, ut earum corpora torpedinum similes et aliquantulum plana sint.[5]
Crura corpulenta, pedes ad nandum accommodati sunt, carne omnes digitos quattuor conectente. In nullis speciebus, talis cutis clarissime colorata est, in exhibitionibus amoris adhibita. Rostrum plerumque conspicuose coloratum est, obscurum in fundamento, et acutum, marginibus serriformibus. Mandibilum superiur apice deorsum parum incurvatur et sursum moveri potest ad magnam praedam accipiendam. Ad aquam repellendam, nares in rostrum aperiunt, potius quam recte foris. Oculi prorsus spectant, et spatium visus binocularis latius quam in aliis avibus praebent.[5]
Pinnae sunt aut omnino albae (vel brunneae vel canae pallidae), apicibus alarum et plerumque cauda obscuris, aut atrobrunneae vel nigrae supra et albae infra; capitibus Mororum flavo sunt. Faciei plerumque sunt aliquot maculae nigrae, usitate in loris. Sulidis,Anhingidarum et Phalacrocoracidarum cognatorum dissimilibus, est preen gland? bene evolutum, cuius secretiones cereas in pinnas oblinunt contra aquam et pestes. Pinnas caudales inaequaliter, sed pinnas volatus(en) alarum gradibus amittunt ut ex prima amissione, eis semper sunt pinnae vetustiores, pinnae novae, pinnae partim evolutae. Commutatio pinnarum propter tensionem nota est.[5]
Sulidae plerumque in aquis tropicis subtropicisque inveniuntur, sed nonnullae, praecipue Mori, in regionibus temperatis etiam inveniuntur. Hae aves vere pelagicae sicut Procellariiformes non sunt, et plerumque prope oras manent, sed abundantes sulidarum coloniae que in multis Oceani Pacifici insulis fiunt subiciunt eas aliquando ex earum regionibus domesticis per tempestates conici, ac longe lateque errare posse, locos tutos petentes.[5]
Omnes species omnino in mari vescuntur, plerumque piscibus magnitudinis mediae et invertebratis maritimis magnitudinis similis (exempli gratia cephalopodis). Multae species una commumiter pascuntur.
Sulidae aliis avibus aquaticis cognatae sunt, quae omnes naribus externis et brood patch(en) carent, sed omnes quattuor digitos cuti coniunctos et saccum gularem habent. Aves Sulidis artissime cognatae sunt Phalacrocoracidae et Anhingidae, quarum hae sunt aliquantulum intermediae inter Sulidas et illas, sed, sicut multae phalacrocoracidae, aves aquae dulcis sunt, in clado qui aliter aves maritimas comprehendit, cum Sulidis symplesiomorphicas, sed aliis modis cum Phalacrocoracidis synapomorphicas. Ergo, Sulidae veterrima et distinctissima stirps ex his stirpibus tribus videntur, quae una in Sulas digeruntur, subordinem in quam Sulidae quasi familia usitate digeruntur. Superfamilia Suloidea aliquando agnoscitur, in qua nonnullae primitivae formae praehistoricae (exempli gratia Empheresula, Eostega, Masillastega) stirpes basales(en) tractantur, a Sulidis exstantibus distinctae. Familia autem proposita, Pseudosulidae (vel Enkurosulidae), paene certe est invalida.[2][6][7][8]
Phylogenia Sulidarum |
Formula:Cladex |
Cladogramma familiam Sulidarum exhibet.[9] |
Species | ||
---|---|---|
Binomina | Imago | Distributio geographica |
Morus bassanus | Europa Occidentalis et America Septentrionalis | |
Morus capensis | Occidentalis ad australem et occidentalem Africae oram | |
Morus serrator | Australia et Nova Zelandia | |
Papasula abbotti | Insula Christi Natalis (Australia) | |
Sula nebouxii | Oceanus Pacificus orientalis, a California ad insulas Galapagenses ad australem ad Peruviam | |
Sula dactylatra | Oceani tropici inter parallelum 30 septentrionalem et paralellum 30 australem. In Oceano Indico ab oris Paeninsulae Arabicae et Afriecae Orientalis ad Sumatram et Australiam Occidentalem | |
Sula granti | Oceanus Pacificus orientalis, ab insulis Californiae Inferioris ad insulas Galapagenses et Isla de la Plata in Aequatoria et Malpelo in Columbia | |
Sula leucogaster | Pantropicae oceanorum Atlantici Pacificique regiones | |
Sula sula | Madidae oceanorum regiones tropicae, praeter regiones tropicas Atlantici orientalis et Pacifici australis et orientalis, in insulis ova parientes | |
Sula variegata | Ora Americae Australis, a Peruvia ad Tsiliam |
Sulidae (vel Suloida) praehistoricae solum ex fossilibus notae sunt:
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.