From Wikipedia, the free encyclopedia
Chilia[1] seu Chile[2][3][4] (ita et Hispanice), plenius res publica Chile[5] est civitas in America Meridionali. Finitimae ei sunt Argentina, Bolivia, Peruvia. Chiliam centies quinquagies centena milia hominum incolunt. Caput est urbs Sanctiacobi. Socius est CSN, APEC, OEA, et ONU.
Gestio
Populus
Commemoratio
Sigla
Tabula aut despectus
Chilia est angustum terrae spatium inter Andes montes et Oceanum Pacificum. Plus quam quinque milia km longum est a septentrionibus ad meridiem, quapropter complura et varia climata habet quae deserta, silvas aliaque telluris genera comprehendunt.
Chiliae etiam multae insulae sunt, imprimis in australibus regionibus Aicetzenina Magellanicaque, et Insula Paschalis in Oceano Pacifico.
Chilia sibi imperium territorii in Antarctica postulat, quod inter meridianos 53 et 90 longitudinis occidentis situm est, ut in tabula infra indicatur.
Vide etiam: Historia Chilensis
Ex anno 1978 Chilia in regiones divisa erat[6], quae ipsae subdivisae erant in provincias et provinciae rursum in communia[7][8]. Anno 2015 Chilia in 15 regiones[9][10], 54 provincias et 346 communia divisa est[11].
Regiones notis numeralibus Romanis designantur praeter Regionem Metropolitanam Iacobopolis, quae pro numero XIII litteris RM designatur. Initio 13 regiones erant atque numeri ex ordine a septentrionibus ad austrum assignati sunt praeterquam Regioni Metropolitanae, quae ultima erat. Anno 2007 autem regiones XIV et XV creatae sunt[9][10].
Haec sunt regiones a septentrionibus ad austrum enumeratae:
Cultura Chilensis originem remotam habet in culturis indigenarum et Hispanicorum coloniae temporis.
Notissimi in litteris Chilensibus sunt:
Ludi dilectissimi in Chilia pediludium et popularis ludus Hispanici nominis rodeo (Latine fortasse "circumequitatus").[12] Teniludium autem bonos cultores Chilenses habet, ut Marcellus Ríos, qui optimus fuit mundi anno 1998 et Ferdinandus González.
Chilia magnam varietatem crudarum materiarum generat. Inter maximas est mundi procuratrices aeris et salmonis. Etiam poma et vinum in alias civitates exportat, quae sunt fontes principales pecuniarum civitatis.
Maturitas oeconomica Chiliae est inter optimas Americae Latinae[13]. Cuius signum est, quod pars gentis quae interreti et cellularibus telephonis utitur inter maximas illius regionis est[14].
Vide etiam: Index Praesidum Chilenses.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.