From Wikipedia, the free encyclopedia
Pelecanidae (Graece πελεκάν[1] > πέλεκυς 'securis'[2][3]) sunt familia magnarum avium aquaticarum, inter quarum proprietates sunt rostrum longum et saccus gularis magnus, qui ad praedas capiendas aquamque expellendam adhibetur antequam res contentae vorantur. Eis sunt pennae plerumque pallidae, pelecanis occidentalibus thagisque exceptis. Omnium specierum rostra, sacculi, cutisque faciei nuda clarissime ante tempus feturae colorantur. Octo speciebus vivis est distributio geographica latissima, quae autem latitudine a tropicis ad zonam temperatam extenditur, quamquam hae aves ab interioribus Americae Australis regionibus, regionibus polaribus, marique aperto absunt.
Pelecani ad fregatas, phalacrocoraces, phaethoness, sulidasque coniuncti olim habebantur, sed potius hodie constat inter ornithologos ei artissime cum Scopo umbretta et Balaenicipite regi coniungi, et in ordine Pelecaniformium ponuntur. Threskiornithinae, plataleinae, et ardeidae (inter quas botaurinae) in eodem ordine digeruntur. Fossilia pelicanorum indicia abhinc annorum saltem 30 milliones reperiuntur, ad reliquias rostri specierum hodiernarum simillimis in stratis Oligocaenis in Francia repertis. Putantur se evolvisse in Mundo Vetere, tum in Americam migravisse; quod in coniunctionibus intra genus videtur, quia octo species in stirpes mundorum Veteris et Novi digeruntur.
Pelecani aquas interiores et litorales frequentant, ubi praecipue piscibus vescuntur, quos ad vel prope superficiem aquae capiunt. Aves gregarii sunt. Quattuor species pennis albis super humum, quattuorque species pennis fuscis vel canis plerumque in ibus nidificare solent. Coniunctio inter pelecanos et homines pugnax aliquando est; nam piscatores eos alacriter insectantur. Eorum numeri decreverunt ob habitationem destructam perturbatamque et circumiecta polluta, ac tres species in periculo putantur. Significationem culturalem in mythologia atque in iconographia Christiana heraldicaque diu habent.
Coniunctiones evolutionariae inter species exstantes, in Kennedy, Taylor, Nádvorník, et Spencer (2013) conditae.
| ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
Cladogramma etiam in Hackett et al. (2008) conditum.[4] |
Vivae generis Pelecani species | |||
---|---|---|---|
Binomina[5]; | Imago | Descriptio | Spatium et status |
Pelecanus erythrorhynchos Gmelin, 1789 |
Longitudo 1.3–1.8 m, spatium alarum 2.44–2.9 m, pondus 5–9 kg.[6] Pinnae paene omnino alibae, praeter pennas volatus primarias et secundarias solum volatu visibiles. | Species monotypica. America Septentrionalis interior, in Mexico hiemans.[7] Status: Least Concern. | |
Pelecanus occidentalis Linnaeus, 1766 |
Longitudo ad 1.4 m, spatium alarum 2–2.3 m, pondus 3.6–4.5 kg.[8] Minimus pelicanus.[9] | Quinque subspecies. Distributio litoralis, ab America Septentrionali et Mari Caribico ad Americam Australem septentrionalem et Insulas Galapagenses.[7] Status: Least Concern. | |
Pelecanus thagus Molina, 1782 |
Longitudo ad 1.52 m, spatium alarum 2.48 m,[10] pondus 7 kg.[11] | Species monotypica. Litus Pacificum Americae Australis ab Aequatore et Peruvia ad meridiem ad Tsiliam australem.[7] Status: Near Threatened. | |
Pelecanus onocrotalus Linnaeus, 1758 |
Longitudo 1.40–1.75 m, spatium alarum 2.45–2.95 m, pondus 10–11 kg.[12][13] Pennae albae, parte faciali et cruribus roseis. | Species monotypica. Distributio rara ab Mediterraneo orientali ad orientem ad Indosinam et Paeninsulam Malayanam et ad meridiem ad Africam Australem.[7] Status: Least Concern. | |
Pelecanus conspicillatus Temminck, 1824 |
Longitudo 1.60–1.90 m, spatium alarum 2.5–3.4 m, pondus 4–8.2 kg.[14] Plerumque albus, partibus nigris inter pinnas primarias et rostro magno, roseo pallido. | Species monotypica. Australia et Nova Guinea; errans in Novam Zelandiam, Insulas Salomonis, Archipelagum Bismarckianum, Vitios, et Wallaceam.[7] Status: Least Concern. | |
Pelecanus rufescens Gmelin, 1789 |
Longitudo 1.25–1.32 m, spatium alarum 2.65–2.9 m,[15] pondus 3.9–7 kg.[16] Canus, pinnis albis, aliquando roseis in tergo, mandibulo flavo et sacculo cano.[15] | Species monotypica. Africa, Insulae Seisellenses, et Arabia meridio-occidentalis;[7] exstinctus in Madagascaria.[17] Status: Least Concern. | |
Pelecanus crispus Bruch, 1832 |
Longitudo 1.60–1.80 m, spatium alarum 2.70–3.20 m, pondus 10–12 kg.[12][13] Maximus pelicanus; a Pelecano onocrotalo variat ob pinnas collis crispas, cruribus canis, et pinnis a cana ad albam.[15] | Species monotypica. Ab Europa meridio-orientali ad Indiam et Sinas.[7] Status: Near Threatened. | |
Pelecanus philippensis Gmelin, 1789 |
Longitudo 1.27–1.52 m, spatium alarum 2.5 m, pondus circa 5 kg.[18] Plerumque canus et albus, clunibus roseis et sacculo maculato.[18] | Species monotypica. Asia meridiana a Pakistania trans Indiam ad orientem ad Indonesiam;[7] exstinctus in Philippinis et fortasse Sinis orientalibus.[18] Status: Near Threatened. |
Inter fossilia pelecanorum repertorum sunt:
Pelecanus onocrotalus est avis civitatis Romaniae.[23] Pelecanus occidentalis est avis civitatis trium civitatum Caribicorum: Sancti Christophori et Nivis, Barbatae, et Sancti Martini , quorum insignibus exornat.[24][25][26] Qui etiam est avis civitatis Ludovicianae, quae vulgo appellatur Pelican State ('Civitas Pelecanorum'); quae avis in vexillo et sigillo civitatis videri potest. Sigilla Universitatis Civicae Ludovicianae et Universitatis Tulane exornat, et est mascot New Orleans Pelicans turma NBA, Universitatis Tulane, et Universitatis Indorum Occidentalium. Logotypus pelecani albi adhibetur a Montepio Geral, argentaria Portugallica,[27] et pelecanus in reverso nummi unius lek Albanici depingitur, anno 1996 facti.[28] Nomen et imago adhibentur a Pelican Books, impressione librorum non fictionalium a Penguin Books editorum. Sigillum Instituti Collegiati Packerani, quod pelecanum iuvenem nutrientem depingit in usu est ex anno 1885.[29] Factio Solidaritatis Americana, factio politica Democratica Christiana, pelecano pro suo signo animali utitur, sua fundamenta socialis doctrinae Catholicae attingens.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.