Remove ads

Cibus est quaelibet res[1] ad praebendum nutritionale corporis animalis adiumentum consumpta, quae plerumque in plantis vel animalibus oritur, et nutrimenta necessaria continet, sicut carbohydrata, adipes, proteina, vitamina, et mineralia. Res ab organismo ingeritur atque ab organismi cellulis concoquitur ut energiam efficiat, vitam sustineat, vel auctum excitet. Homines plerumque cibum cum potione edunt.

Thumb
Alimenta ex fontibus plantarum.
Thumb
Großes Stilleben mit einer Dame und Papagei ('Magna natura mortua cum muliere et psittaco'), pictura a Francisco Snyder picta, varia saeculi septimi decimi alimenta pingit.

Omnem per historiam, homines alimentum rationibus duabus comprehenderunt: venatione et collectione atque agricultura. Hodie, plurimum energiae alimentariae quam numerus incolarum mundi consumit ab industria alimentaria et biotechnologia suppeditatur.

Pars hominis culturae locos foris ad edere habere est, popinas nomine, et habere possunt varias culturas cibi e variis partibus mundi.

Remove ads

De vocabulis

Vocabula significatione cibo similia sunt esca, victus, alimentum (a verbo alere), ac pabulum.

Fontes cibi

Maior cibi humani pars in plantis oritur. Praeter ipsas plantas quas homines edunt, etiam animalia ab hominibus esa plantis aluntur. Multis victus cottidianus est frumentum, quod plus energiae cibariae per orbem terrarum quam ulla alia planta culta praebet. Inter frumenta maizium, triticum, oryzaque 87 centesimas partes totius frumenti cultivationis constituunt.[2] Maxima frumenti pars per orbem terrarum culti pecori datur.

Inter alimenta neque ex animalibus neque ex plantis facta sunt fungi esculenta, ut boleti. Fungi et bacteria adhibentur in cibis fermentatis et salsis ut pane fermentato, temetis, caseo, cucumeribus salsis, kombucha, ac iogurto. Nonnulla cyanobacteria ut spirulina supplementa cibaria eduntur.[3] Substantiae inorganicae ut sal, sodium bicarbonatum, ac tartarum ad cibos servandos et mutantos adhibentur.

Remove ads

Genera cibi

Notae

Bibliographia

Nexus interni

Nexus externi

Wikiwand in your browser!

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.

Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.

Remove ads