botanista From Wikipedia, the free encyclopedia
Matthias de Lobel,[1] tardius de L'Obel et Lobelius (Insulae in urbe natus anno fere 1538; die 3 Martii 1616 ad Highgate Londinii mortuus) fuit botanista.
A principio ille (sicut cognati) cognomen suum "Lobel" scripsit. Ab anno fere 1590 in libris botanicis a se editis apostropha inter maiuscula L et O inseritur. Eodem tempore parva imago salicis (Francogallice olim aubel, hodie aubier) in paginis titulorum observatur; e qua re modestus verborum ludus perspicitur.[2] Quo secuto multi eruditi hodierni "L'Obel" praeferunt. "Lobelius" ab eisdem annis interdum videtur.[3]
In Flandria educatus, mox Pisis lectore Luca Ghinio necnon Patavii et Bononiae atque ab anno 1565 apud universitatem Montispessulani scientiae botanicae studuit, Gulielmi Rondeletii discipulus. Contubernales ibi habuit Petrum Pena Provincialem, Thomam Pennium(en) Anglum. Rondeletius anno 1565 mortuus nonnulla manuscripta sua Lobelio legavit.
Qui anno 1566 cum Pena Londinium petivit, ubi ambo librum botanicum, herbariis recentibus auctarium et adiumentum, paraverunt, anno 1571 titulo Stirpium adversaria nova divulgatum. Hoc fere anno Lobelius ad Antverpiam migravit, ubi ex eisdem laboribus herbarium, titulo Plantarum seu stirpium historia, post quinque annos divulgavit apud Plantinum qui xylographias iam ad Dodonaei herbarium paratas praebuit novaque editio Adversariorum subiunxit. Herbarius Batave versus apud Plantinum anno 1581 prodiit. Medicus ab anno 1578 principi Gulielmo Auriaco meruit, qui autem anno 1584 necatus est. Lobelius deinde medicus municipalis Medioburgi in Walachria operam dedit, sed anno circiter 1590 Londinium iterum petivit.
Ibi cum Ioanne Gerardo collaboravit, ad cuius Herball emendationes plurimas proposuit (quarum magnam partem Gerardus reiecerit); eodem tempore hortum botanicum Eduardi baronis Zouch(en) creavit. Cum eo (regni Angliae legato) Daniam Norvegiamque peragravit. Anno 1605 Adversaria cum additamentis rursus divulgari iussit, praefixa commentatione Rondeletii de methodo pharmaceutico.
Genus plantarum Lobelia ad eius honorem a Carolo Plumier nominatum est; quod nomen Carolus Linnaeus ad aliud plantarum genus transtulit.[4]
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.