From Wikipedia, the free encyclopedia
Lobelia[1] est genus plantarum florentium quod circa 360–400 species comprehendit, distributione subcosmopolitana, praecipue in tropicis temperatisque callidioribus orbis terrarum regionibus, paucis speciebus regiones temperatas frigidiores tangentibus.[2] Genus ex Matthia de Lobel (1538–1616) botanista Belgico appellatur.[2]
Nonnulli botanistae genus et eius cognatas in Lobeliaceis, familia separata, disponunt; alii, ut subfamilia Lobelioideae intra Campanulaceas. Angiospermarum Phylogeniae Grex, rem non statuens, genus sub ambabus familiis disposuit.
Speciebus Lobeliae vescuntur larvae nonnullarum Lepidopterorum, Xestia c-nigro inclusa.
Genus Lobelia ad honorem Matthiae de Lobel a Carolo Plumier nominatum est; quod nomen Carolus Linnaeus descriptione confirmavit.[3]
|
|
Circa undecim speciebus in Mexico et Media America sunt carcaria in floribus. Hae Lobeliae ut videntur sunt grex monophyleticus, quarum plurimi in genere Heterotoma (vel aliquando Calcaratolobelia) disponuntur; quod autem earum cognatae proximae, sicut Lobelia anatina, recte sunt in Lobelia, Koopman et Ayers eas in Lobelia disponunt.[4]
Index (partim):
Nonnullae excoluntur species ut plantae ornamentales in hortis; quae Lobeliam cardinalem, Lobeliam siphiliticam, Lobeliam fulgentem, Lobeliam erinum, et nonnullas hybridas comprehendunt.
Lobelia erinus est planta annua Africae Australia, multis cultivarietatibus multos colores monstrantibus; colitur in solo nudo, magnis vasis, window boxes?, et corbibus pendentibus (Anglice: hanging baskets).
In lingua florum Aetatis Victorianae, Lobelia malignitatem et malevolentiam exprimit.
Indigenae Americarum Lobeliam adhibuerunt ut medicina quae alvum purgat ad curandos morbos respiratorios et musculares. Hodie adhibetur ad curandam asthmam et venenum cibi (Anglice: food poisoning). Species usitate in herbalismo hodierno adhibita est Lobelia inflata.[8]
Duae species, Lobelia siphilitica et Lobelia cardinalis, ad curandam syphilem? olim adhibitae sunt.[9]
Samuel Thompson herbalista medicinalem Lobeliae usum in Civitatibus Foederatis saeculo undevicensimo ineunte populo gratum effecit; etiam Hydrastem canadensem et alias plantas.[8]
Una species, Lobelia chinensis (Mandarinice: bàn bian lián) adhibetur ut una ex quinquaginta herbis nuclearibus in medicina Sinica (traditional Chinese medicine).
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.