From Wikipedia, the free encyclopedia
Iphicrates (Graece: Ἰφικράτης) fuit dux Atheniensis, cuiusdam filius calceolarii,[1] qui natus est exeunte saeculo quinto a.C.n. et dimidio primo saeculi quarti a.C.n. florebat.
Pertulit Iphicratis fama praesertim propter modum belli gerendi et in bello victorias, neque minus[2] ob formae immutationes exercitūs, quas fecit.
Imprimis arma mutavit pedestria: hoplitas ornavit longioribus hastis et gladiis, levioribus scutis[3] et linteis loricis pro aeneis; ad hoc pro metallicis ocreis quodquam genus caligarum dedit coriacearum, quae post Iphicraten vocatae sunt Graeco nomine iphicratides.[4] Apparatum peltastarum, mercennariorum peditum peltis (Graece: πελτή) ornatorum, renovavit, quo essent leviores et ad impetum faciendum aptiores pondere detracto et aliis datis iaculis.
Maxime Iphicrates mercennarios expeditos milites hoplitasque suos coercuit atque exercitationes excogitavit impetus faciendi et circumveniendorum hostium causa.
Cum invasum sit Lechaeum, Corinthius portus, anno 392 a.C.n., bello Corinthio interfuit Iphicrates Atheniensis et Lacedaemoniam quasi omnino diruit moram[5] anno 391 a.C.n., cum in aciem produxerat pedites suos et summa iaculatorum uteretur copia: haec habetur una ex maximis cladibus, quas umquam acceperunt Lacedaemonii.
Postea iterum iterumque victoriam et apud Corinthum et in Hellesponto adeptus est; conciliata pace, quae Antalcidae pax vocatur, anno 387 a.C.n., bellum gessit cum Thracibus et Seuthem regem, socium Atheniensium, in regnum restituit.
Cum Artaxerxes II conatus est Aegyptium regnum occupare, traditur Persarum rex Iphicraten ab Atheniensibus ducem petisse, quem exercitui conducticio praefecit nec tamen victor discessit.
In patriam cum redisset, contra Lacedaemonios apud Corcyram pugnavit, quos iterum profligavit; non potuit autem Epaminondae copias vincere.
Contra Athenienses brevi pugnavit cum Cotyi I Thracum regi, cuius antea filiam duxerat uxorem, adfuit?; tamen in gratiam cito rediit cum Atheniensibus, pro quibus adversus Chios et Rhodios proeliatus est bello sociali. Quondam propter coortae tempestatis saevitiam Iphicrates pugnam detrectavit navalem (ad Embata 356 a.C.n.): ob quam rem de proditione una cum Timotheo accusatus, postremo absolutus est. Aristoteles in Arte Rhetorica nonnullas sententias ex oratione, quam tunc habuit, nobis servavit.
Verisimile est Iphicraten dimidio saeculo quarto a.C.n. obiisse. Grati Athenienses statuam eius ad ipsas portas Parthenonis erexerunt[6]. Iphicrati filus fuit Menestheus, qui Timothei filiam uxorem duxit[7].
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.