Ars Rhetorica (Aristoteles)

From Wikipedia, the free encyclopedia

Ars Rhetorica (Aristoteles)

Ars Rhetorica (Graece Τέχνη ῥητορική vel Ρητορική) vel de Arte dicendi est tractatus philosophicus de rhetorica in tres libros digestus ab Aristotele inter 329 et 323 a.C.n. compositus post Artem Poeticam quam saepe memorat. Opus Aristotelicum multis artibus oratoriis iam tum publicatis simile non erat[1], at instrumentorum analysim praebebat quibus orator uti potest. Logicae enim et linguae usui operam dat.

Thumb
Statua Aristotelis Romae servata.

Aristoteli rhetorica in politicis et iudicialibus rebus idem valet atque dialectica in controversiisː ambae sunt disputationis artes qui nihil sui proprium habent sed de communibus rebus disputant[2] Non tamen ut qui scientiam quaerunt e veritatibus diligenter probatis argumentationes ducunt sed ex opinionibus communibus (vel locis communibus) quibuscum orator auditores consensuros esse sperat. Ita syllogismo dialecticorum respondet enthymema oratorum[3]. Alia argumentatio in eloquentia demonstrativa (epidictica) et deliberativa (symbuleutica,[4] συμβουλευτική) saepe invenitur, hoc est exemplum[5] quod genus inductionis esse finivit[6].

Summarium

Ars Rhetorica opus esotericum fuisse plerumque a criticis existimatur, hoc est ad discipulos Lycei destinatum nec ab ipso auctore ad publicationem perpolitum.

  • Liber Iː capitulo I propositum explicat et utilitatem rhetoricae defendit (non idem sentit de ea atque magister Plato). Capitulo secundo notiones quibus in opere utetur (ipsam rhetoricam, enthymema, exemplum, ἦθος, διάθεσις, δεῖξις etc.) definit. Rhetoricam facultatem existimat esse de quacumque re omnia inveniendi quae persuasionem auditorum movere possint[7]. Deinde (cap. 3-14) argumenta logica specialia per tria eloquentiae genera distributa recenset.
  • Liber IIː quia orator benevolentiam auditorum captare debet ut eis persuadeat quodcumque velit, prima parte secundi libri (cap.1-17) Aristoteles psychologia humana nititur. Non iam de argumentatione logica sed de morali persuasione agiturː itaque motus animi una cum uniuscuiusque causis definit et describit quos movere aut impugnare oratorem oportet ut odium, pudor, contemptus, ira, amicitia, metus, invidia, aemulatio, misericordia, indulgentia etc. Deinde diversos hominum mores secundum aetatem, classem socialem etc. simili modo recenset qualibus argumentis quique adeundi sint. Ita consilium Socratis in Phaedro[8] Platonico sequitur et peragit. In secunda parte libri (cap.18-26) ad logicam redit ac de locis tribus eloquentiae generibus (deliberativae, iudiciali, demonstrativae) communibus tractat
  • Liber IIIː in hoc ultimo libro de stylo, materiae dispositione, actione oratoria agitur.

De versionibus Latinis

Primus tertio decimo saeculo ante 1269 Gulielmus de Moerbeka e manuscripto Graeco hodie deperdito hoc opus Aristotelicum vertit[9]. Revera versio anonyma 'translatio vetus' dicta praecesserat sed perpaucis nota fuit. Quinto decimo saeculo Georgius Trapezuntius circa 1445 (prima editio typographica Parisiis circa 1476 et sedecimo saeculo saepe reedita) et Hermolaus Barbarus circa 1478 (typographica prima editio Venetiis anno 1544) eos imitati sunt. Plures editiones interpretationis Barbari fuere, una tantum Patavini Augustini Niphi (Venetiis, 1537). Secunda parte sedecimi saeculi maxime floruerunt illa studia. Ita Marci Antonii Maioragii (1550) et Caroli Sigonii (1565) versiones saepe postea reeditae tunc primum in lucem venerunt. Interpretatio Ioannis Sturmi semel tantum anno 1570 Agentorati prelo mandata est. Eodem anno 1579 duo versiones, Petri Victorii et Antonii Riccoboni (saepe reedita), in lucem typographicam pervenerunt atque circa idem tempus humanista Francogallicus Marcantonius Muretus duos primos libros in linguam Latinam transtulit (1577-1585)[10]. Ultimus illo saeculo venit Aemilius Portus (1598), vir ex insula Creta oriundus[11]. Nonnullae aliae versiones eiusdem saeculi manuscriptae in bibliothecis manserunt ubi hodie inveniuntur[12] ne de translationibus Italianis loquar. Ita rhetoricae cognoscendae tunc homines cupidi erant. Certe non omnia opera Aristotelica talem interpretum abundantiam tum nacta sunt.

Notae

Editiones et commentarii

Plura legere si cupis

Nexus externi

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.