From Wikipedia, the free encyclopedia
Epaminondas (graece: Ἐπαμεινώνδας), natus anno incerto mortuus 362 a.C.n., fuit ductor exercitus et magistratus Thebanus, cuius praesantissimum ingenium tam in bellicis quam in civilibus rebus causa fuit cur illius patria per decem annos (371-362 a.C.n.) principatum totius Graeciae (a Graecis hegemoniam appellatam) obtinuerit. Quo mortuo Thebana civitas hegemoniam statim amisit. Litteratus et philosophiae studiosus quoque fuit, quapropter "summum virum unum omnis Graeciae" appellare eum non dubitavit Cicero[1].
Natus patre honesti generis sed paupere[2], Epaminondas eruditus fuit ut nemo Thebanus magis. Optimi musici eum docuerunt citharizare, et carmina cantare ad lyrae sonum, et saltare[3]. Philosophiae praeceptorem habuit Lysim quemdam Tarentinum Pythagoriae sectae, cuius discipulus fidelis remansit ; namque, vir factus, mores suos conformavit ad normam sapientiae[4]. Fuit enim modestus, prudens, gravis, veritatis diligentissimus, abstinentia singulari, animo maximo[5]. Arte oratoria quoque ceteros Thebanos superavit[6]. Adolescens, exercebatur currendo et luctando ; sed plurimum studii in armis consumebat. Dux a civibus electus iuventutem Thebanam belli laboribus assuefecit.
Nonnulli historici regem Macedonum Philippum II, quia per tres annos obses Thebis vixerat, discipulum et aemulum Epaminondae fuisse adfirmaverunt ; contra negat Plutarchus[7] quicquam praeter bellicam laudem ambobus viris commune fuisse : quatuor enim virtutibus praeeminebat Epaminondas quae eum magnum faciebant atque apud Philippum nullae erant, id est temperantia (ἐγκρατεία), iustitia (δικαιοσύνη), magnanimitas (μεγαλοψυχία) et clementia (πρᾳότης).
Plures tamen ei caelibatum obiciebant tamquam ita male de patria consuluisset quia liberos relicturus non erat. Quondam Pelopidae, cuius filius infamis habebatur, talia dicenti respondisse traditur : "vide ne tu peius consulas qui talem ex te natum relicturus sis. Neque vero stirps potest mihi deesse. Namque ex me natam relinquo pugnam Leuctricam, quae non modo mihi superstes, sed etiam immortalis sit necesse est."[8]
Prima militia Epaminondae, de qua quidem aliquid accepimus, apud Mantineam obsessam anno 385 a.C.n. memoriae tradita est, quo anno et Epaminondas et Pelopidas in exercitu Thebano Lacedaemoniorum regi Agesipoli auxilio misso militabant. Tum in quadam pugna Epaminondas vitam Pelopidae iam acervo mortuorum iacentis atque vulneribus confossi periculo ipsius vitae servasse narratur, quod factum origo et firmum fundamentum sempiternae amicitiae inter duos viros fuit[9].
Cum Lacedaemonii anno 382 a.C.n. Cadmeam ex improviso et fraude occuparunt atque oligarchorum factionis rebus Spartanis faventium dominationem reipublicae Thebanae imposuerunt, Pelopidas in exsilium eiectus est ; Epaminondas vero Thebis remansit, quia a novis dominis tamquam philosophus iners et homo pauper sine opibus spernebatur[10].
Anno autem 379 a.C.n., dum Pelopidas et coniurati caedi ducum factionis adversae operam dant, Epaminondas domi quievit. Postquam vero cum praesidio Lacedaemonio Cadmeam occupante bellatum est, et Gorgidas et Epaminondas multos armatos ducentes oppugnationi eorum studuerunt[11]. Postridie Pelopidam etiam in concilium populi introduxerunt atque patrocinio suo effecerunt ut boeotarches eligeretur[12].
Nihil de Epaminondae gestis inter annos 378 et 371 a.C.n. accepimus : si Plutarcho credimus nondum sollertiam imperatoriam tunc exhibuerat[13]. Anno 371 a.C.n. civitates Graecae perpetuis bellis exhaustae legatos Spartam miserunt, condicionum pacis communis (κοινὴ εἰρήνη) disceptandarum causa, quod colloquium ab historicis 'congressus Spartanus' dici solet. Illo anno Epaminondas boeotarches erat et orationem praeclaram[14] pro civitate sua Spartae habuit. Solus enim regi Agesilao adversari ausus est, dicens pacem diuturnam esse non posse, nisi omnibus ius aequum tribuatur. Etenim Lacedaemonii ex una parte iubebant omnes civitates Graecas sui iuris esse debere[15], ex altera vero sacramentum in foederis verba pro sociis civitatibus ipsi dicere volebant. Itaque Epaminondas et Thebani ultimo die 'Boeotos' foederi inscribi iusserunt in locum 'Thebanorum'. Ita enim Foedus Boeoticum et Thebanorum hegemonia in Boeotia ipsis foederis verbis rata fuissent. Lacedaemonii recusarunt atque, altercatione inter Agesilaum et Epaminondam habita, Thebanos communi pace excluserunt, quae ad omnes ceteras civitates pertinebat[16]. Pace cum ceteris icta, statim ex eo Lacedaemonii Thebanis bellum intulerunt.
Cleombrotus, qui tunc magnum exercitum in Phocide ducebat, in fines Boeotiae intrare iussus est. Epaminondas ei obviam eundum atque proelium in campo Leuctrico committendum opinabatur. Duo alii boeotarchae cum eo faciebant, tres contra aestimabant. Septimus tandem advenit, cui Epaminondas persuadere potuit ut sibi adsentiret[17]. In acie instruenda quoque miram strategicam sollertiam exhibuit. Nam novam dispositionem tacticam excogitavit, "obliquam aciem" (Graece λοξὴ Φάλαγξ) dictam : et optimos (inter quos "sacra cohors" trecentis delectis hoplitis constans a Pelopida ductis) et plurimos (quinquaginta ordines in latitudinem ibi stipabantur) milites in sinistro cornu adversus regem Cleombrotum collocavit. Quo cornu ducente in hostes ingressus est. Contra dextrum cornu multo infirmius paulum retro egerat, ne statim cum hostibus validioribus confligeret. Putabat enim, si qui circum regem stabant vicisset, ceterum quoque Lacedaemoniorum exercitum cessurum esse. Ac res ut speraverat evenit, eo facilius quod equites Thebani prius equitatum hostium fuderant[18]. Illa pugna tot homines praeter regem Cleombrotum Sparta amisit ut pristinam militarem praestantiam numquam postea reciperare potuerit. Victoria Leuctrica hegemoniam in Graecia a Lacedaemoniis ad Thebanos transtulerat atque Epaminondas unum ex optimis imperatoribus antiquis esse omnibus probaverat.
Post tam praeclaram victoriam Thebae novos socios praeter eos qui iamdudum Spartae inimici erant (Argivi, Elides, Arcades...) sibi paravit, in primis Acarnanes, Locros Phocides... Quapropter cum Agesilaus Arcades ab urbe Mantinea restituenda (ab Agesipoli anno 385 a.C.n. deleta erat) prohibere conatus est, Epaminondas exercitum septuaginta milium hominum, cuius duodecima pars Thebani erant, undecim reliquae partes socii, in Peloponnesum hieme 370-369 a.C.n. duxit. Laconiam vastavit, tantum ipsam urbem Spartam non cepit : talem calamitatem Lacedaemonii numquam antea perpessi erant[19].
Simul novam ordinationem, Thebanis utiliorem, rerum Peloponnesiacarum instituit : nam civitates Arcadiae in unam confoederationem sese consociantes cuius caput Megalopolim, e vicinis accitis incolis vicis, tum condiderunt, armis suis tuetur et confirmat[20]. Messeniam quoque a dicione Lacedaemoniorum liberavit atque civitatem novam esse iussit, undique revocatis Messeniis qui in Italiam, Libyam aut ceteras partes Graeciae saeculis praeteritis confugerant. Quorum caput urbem Messenen plura ante saecula a Laconibus deletam iterum condidit[21]. Ita ordinatis rebus Peloponnesiacis atque Spartam validis et inimicis civitatibus velut obsessam relinquens[22], in patriam rediit ubi a malevolis hominibus una cum amico Pelopida crimine capitis accusatus est, quia per quatuor menses, ut omnia perficerent quae sibi proposuerant, boeotarchiam retinuerant ultra quam lex iubebat. Absoluti sunt et Epaminondas quidem, ut qui philosophiae deditus erat, periculum aeque tulit[23]. Plures enim inimicos sive gloriae suae invidos sive in publicis et civilibus rebus administrandis adversarios habuit, in primis Menecleidan quendam oratorem[24], nocendo pertinacem. Semper tamen miram patientiam erga civium suorum iniurias exhibuit nec ulcisci studuit[25].
Sed eodem tempore Athenienses a Thebanis desciverunt quia hegemoniam Boeotorum et timebant et aspernabantur tamquam indignam (ante pacem communem Thebani magnae confoederationis Atheniensis participes fuerant). Mox cum Lacedaemoniis eorum auxilium implorantibus, communicata sperata hegemonia, societatem belli inierunt[26]. Itaque anno 369 a.C.n. res difficiliores Epaminondae factae : strategus Atheniensis Chabrias iter per Isthmum in Peloponnesum munitione clausit nec Epaminondas Corinthum expugnare potuit[27]. Itaque ab inimicis iterum accusato Epaminondae, tamquam non satis acriter bellum gessisset nec tot Lacedaemonios interfecisset quot potuisset[28], boeotarchia adempta est.
Qua de causa anno 368 a.C.n. gregarius miles in exercitu militavit quem Thebani in Thessaliam Pelopidae e carcere tyranni Pherarum Alexandri liberandi causa miserunt. Mox cum novi duces imperitia et inscitia bellicae artis copias suas in angustias duxissent unde, ab hostibus obsessi et lacessiti, evadere non iam possent, omnes milites in hoc periculo ad Epaminondam sese converterunt ita ut quae ille iuberet facerent. Nec eos fefellit : nam salvum exercitum in Boeotiam reduxit[29].
Posteriore anno (367 a.C.n.) boeotarches rursus factus ipse cum magnis copiis in Thessaliam ingressus est ad amicum liberandum. Nec bellum nimis acriter gerebat ne Alexander, velut belua saucia, de salute desperaret atque atrociora in Pelopidam decerneret. At et instando et premendo et circumeundo, bellum demum minitando potius quam inferendo, tyrannum adduxit ut Pelopidam Thebis redderet[30].
Epaminondas intelligebat praecipuos adversarios Thebanorum nunc in Graecia Athenienses, non Lacedaemonios esse : nam Leuctrica pugna non solum Thebas ab interitu retraxerat, sed etiam rem eo adduxerat ut Lacedaemonii non tam de hegemonia quam de salute sua tunc dimicarent. Athenienses autem classe et imperio maritimo maxime pollebant. Ut eos aemulari posset atque de hegemonia maritima certare, civibus suis et ceteris Foederis Boeotici civitatibus persuasit ut magno impenso centum triremium classem atque navalia totidem aedificarent. Etiam fabros navium aedificandarum peritos Carthagine acciverunt (Cathaginiensses enim de Sicilia cum Dionysio Syracusano bellum gerebant, qui et ipse socius Lacedaemoniorum erat). Qua classe perfecta circum Aegaeum mare ipse navigavit atque plures civitates a societate Athenarum ad Thebas adlexit, in primis Chium, Rhodum et Byzantium... nec navarchus Atheniensis Laches proelium cum eo committere ausus est[31].
Non satis tamen diu vixit ut successus illos ad diuturnam Thebarum utilitatem vertere posset, sed tam validum ictum confoederationi maritimae Atheniensi dederat, ut paucos post annos ipsa per sese, bello sociali orto, corruerit.
Etenim anno 362 a.C.n. Epaminondas exercitum Boeotorum, Euboeorum et Thessalorum in Peloponnesum rursus ducere coactus est : nam dissensiones inter Arcades ortae erant et Mantinenses ad Lacedaemonios defecerant, cum quibus statim et Elides et Achaei, quia Arcadibus iamdudum infesti erant, societatem inierunt. Econtra Messenii et Argivi et plerique Arcades cum Thebanis faciebant.
Qua expeditione ipsius Xenophontis iudicio[32] Epaminondas mala fortuna usus est, quamquam omnia quae quidem prudentiae humanae essent optime providerat. Nam primum Nemeae moratus est si Atheniensem exercitum per Isthmum praetereuntem separatim aggredi atque vincere posset, antequam cum Lacedaemoniis coirent. Postquam certior factus est Athenienses mari iter facere praetulisse, Tegeam apud socios profectus est[33] . Hostes enim ad Mantineam convenisse sciebat quo et Agesilaus Lecedaemoniorum copias ducens iter faciebat. Tunc Epaminondas alio itinere clam hostibus per circuitum exercitum Spartam ducere constituit, urbem defensoribus vacuam sine molestia sese capturum sperans. Sed Agesilaus velut providentia divina, ut verbis Xenophontis utar, a Crete quodam de consilio hostium certior factus, redire Spartam quam velocissime potuit ante Thebanorum adventum et ita patriae suae saluti esse. Tunc Epaminondas ad Mantineam rediit, proelium committere coactus ne re infecta in Boeotiam rediret atque socios sine auxilio desereret.
Die pugnae Epaminondas agmen instruxit quidem sed, ab hostibus velut recedens ad montes exadversum exercitum duxit atque ibi ponere arma iussit. Tunc hostes crediderunt eum sub montibus castra metaturum esse atque ordines suos solverunt. At Epaminondas, transmissis occulte validissimis copiis e dextra ad sinistram, aciem suam convertens in hostes incurrit qui turbati in solitam dispositionem tacticam sese collegerunt. Non enim satis temporis habuerunt ut animadverterent Thebanum ducem ita aciem instruxisse suam oblique ut pugna Leuctrica anno 371 a.C.n. iam fecerat, cornu sinistro validissimo impetum velut cuneo ducente. Iam victor Epaminondas suos ad fugientes persequendos urgebat cum ab hoste quodam[34] vulnus letale accepit. Nec sine eo milites Thebani victoriam suam strage hostium coronare potuerunt[35].
Auctores antiqui qui exempla e vita magnorum virorum quaerebant nobis Epaminondam heroice morientem ostenderunt atque ultima verba varie finxerunt. Lacedaemonii enim putabant salutem suam in eius pernicie esse sitam : quod Epaminondae exitio fuit. Nam cum, apud Mantineam, aciem instruxisset, et ipse dimicaret audacius, in eum unum hostes universi fecerunt impetum. Nec prius abscesserunt quam ipsum concidere viderunt, hastili eminus percussum. Epaminondas sensit se mortiferum vulnus accepisse ; ferrum tamen extrahi noluit donec victoria suorum ei renuntiaretur. Tum demum secundum Cornelium Nepotem[36] extrahi ferrum e vulnere iussit atque ultimum spiritum extrahens : "Satis", inquit, "vixi ; invictus enim morior.".
Secundum vero Diodorum Siculum, postquam clipeum suum e pugna relatum agnovit[37] atque Boeotos victores esse rescivit, tempus moriendi sibi adesse dixit. Reclamantibus comitibus et aliquo sine liberis eum mori deplorante addidit : "Ita est, sed duas filias equidem relinquo, victorias Leuctricam et Mantinensem.[38]" Quibus ultimis verbis dictis, ferro extracto, confestim exanimatus est.
Et Valerius Maximus[39], posthabita veri similitudinis cura, etiam plura verba in ore herois Thebani exspirantis ponit : "non finis, conmilitones, uitae meae, sed melius et auctius initium aduenit : nunc enim uester Epaminondas nascitur, quia sic moritur. Thebas ductu et auspiciis meis caput Graeciae factas uideo, et fortis et animosa ciuitas Spartana iacet armis nostris abiecta : amara dominatione Graecia liberata est. Orbus, non tamen sine liberis morior, quoniam mirificas filias Leuctram et Mantineam relinquo". Monumentum honorificum in ipso loco pugnae erectum est cuius descriptionem apud Pausaniam legere potes ; multa post saecula imperator Hadrianus stelam versibus a seipso compositis inscriptam addidit[40].
Cum Epaminonda cecidit Thebarum potentia. Ante Epaminondam Thebani nullum memorabile bellum gesserant ; post eius letum, non victoriis, sed cladibus insignes fuerunt. Sic, cum maximo illo et cive et imperatore, patriae gloria et nata est et exstincta[41].
Vita Epaminondae a Plutarcho olim scripta et hodie deperdita acerbe desideratur. Nam Cornelius Nepos in Epaminonda suo, dum antithesim cum vita Pelopidae iuxta posita amplificare cupit, multa de moribus et studiis litterariis nobis tradidit, pauca de rebus bello gestis, pauciora etiam de politicis inceptis ad hegemoniam Thebanam pertinentibus. Xenophon autem, qui Thebanos oderat, libro septimo tantum Hellenicorum suorum de Epaminonda loqui coepit, id est rebus anno 362 a.C.n. ab eo gestis : hanc ultimam in Peloponneso expeditionem per omnes numeros refert, videlicet quia morte imperatoris Thebani gaudebat, quem omnes Lacedaemonii et Athenienses vivum reformidabant. Igitur ante 362 a.C.n. ad Diodorum Siculum confugere necesse est, vel ad alias vitas parallelas Plutarchi, de Agesilao vel Pelopida tractantes. Nam Plutarchus etsi multa post saecula quam res gestae sunt libros suos scripsit, vir Boeoticus erat et omnes fontes velut ad manum habebat nec quicquam quod de maximo heroe patriae suae traditum est ignorare poterat. Nisi fortasse, ut Xenophon obtrectator, ita Plutarchus laudator nimius Epaminondae[42] videtur.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.