From Wikipedia, the free encyclopedia
In Midiam[1] vel Contra Midiam[2] (Graece Κατὰ Μειδίου) est oratio iudicialis inter 350 et 347 a.C.n., a Demosthene oratore Atheniensi scripta. Midiam, inimicum suum iam ab adulescentia et insuper adversarium politicum, publice accusabat quod colaphum in orchestra coram populo sibi duxisset tum cum orator choregus Dionysiis erat. Postremo ad pactionem cum eo venit nec umquam causa acta est. Qua de causa postea Aeschines[3] velut opprobrium Demostheni obiciebat quod iniuriam sibi factam et populi iudicium triginta minis vendidisset[4]. E quo vulgo colligitur hanc orationem inter Demosthenis scripta post mortem repertam et editam fuisse. Nam pluries in oratione adseverat se numquam a iure suo et actione apud iudices inchoata destiturum[5] atque si ipse opus publicasset sine dubio illa mendacia e textu sustulisset. Unus e clarissimis eius orationibus tamen habetur.
Ipse Demosthenes nobis explicat cur duas actiones quibus iure agere poterat omiserit, hoc est actionem privatam de verberibus (δίκη αἰκίας) et actionem publicam de vi (γραφὴ ὒβρεως)[6]. Tertiam eligere maluit, 'feriarum laesarum probolen'[7] ut praeter vim et impietatis erga deum et populum Midiam accusaretː etenim ut choregus Demosthenes Dionysiis deo et civitati serviebat[8]. Tria probolarum genera nobis nota sunt, unam quae ad sycophantiam pertinet, alteram ad pollicitationes ad populum vanas, tertiam ad laesas ferias[9]. Non tantum civibus sed etiam peregrinis his actionibus uti licebat. Primum populus manu levanda de re in theatro suffragium ferebat, deinde thesmothetae postulante accusatore litem ad iudices introducebant qui de re cognoscebant atque poenam aestimatione finiendam decernebant (et reus et accusator poenam sibi iustam visam aestimabantː Demosthenes in oratione quidem reum morte dignum iudicabat[10]). Ita Midias a populo iam reprehensus erat[11], quae sententia tamen nisi a iudicibus confirmata esset poena carebat.
Midias erat homo dives et potentibus amicis fretusː unus ex eius patronis quem Demosthenes non nisi extrema oratione nominat (206) erat Eubulus qui tunc plurimum in republica pollebat. Demostheni si credimus pecunia sua Midias testes et accusatores mendaces adversus inimicos subornabat atque iudices corrumpebat. Ut invidiam adversario faceret Demosthenes ostendebat quam dispares sint et in democratia pauperis divitisque condiciones[12]. Ex ea inaequalitate et libertatem civium in periculum venire[13]. Egregium exemplum erat Midias illius vitii quod Graeci hybris appellabant, hoc est violentia superbia mixta. Contra illos mores parum democraticos legum tantum sanctimonia valet quas iudices tueri iuraverunt (peroratio).
Priores quoque iniurias a Midia sibi factas recenset Demosthenes. Ita tempore quo cum tutoribus de paterna hereditate litigabat Midias eius rem familiarem per fratrem Thrasylochum labefecit qui permutationem bonorum minatus eum ad liturgiam onerosam suscipiendam coegit (77-81). Deinde Stratonem arbitrum publicum qui sententiam suam secundum Demosthenem dederat civilibus iuribus privavit (82-93). Deinde Demosthenem quod militiam in Euboea deseruisset (fortasse ob choregiam) per satellites accusavit et postquam praecipuus accusator Nicodemus occisus est caedis suspicionem testimoniis emendis in Demosthenem reicere conatus est (104-121). In ipsa choregia praeter colaphum supradictum tribum suam victoria a Midia spoliatam esse aestimat qui iudices et ducem chori corrumpebat, ornamenta praeparata delere conabatur (13-18 et 25)... Et multa alia.
Nihilominus nonnullos honores a populo accepitː Paraliae navis procurator, Mysteriis praefectus, hipparchus electus erat. Quae in illis officiis gesserit omnino denigrat Demosthenes (171-174).
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.