From Wikipedia, the free encyclopedia
Ilithyia (Graece Εἰλείθυια[1]) fuit dea Graeca partús.[2]
Secundum nonnullos auctores, nomini non est etymologia Indoeuropaea—quod, secundum R. F. Willets,[3] deam artius ad culturam Minoam pertinere confirmat. Scripsit: "Nexús inter Ilithyiam, priorem deam Minoam, et iam priorem prototypum Neolithicum esse per comparationem firmos."[4] Praeterea, secundum Willetts, nomen Eleuthia in dialecto Cretica Ilithyiam ad Mysteria Eleusina conecterint.[5] Alii autem subiciunt nomen esse Graecum, a verbo ελεύθω 'ferre', dea ergo 'Qui fert'.[6] Sed variationes Eleuthia (Cretica) et Eleuthō (a Pindaro adhibita) subiciunt coniunctionem cum eleutheria 'libertas' fortasse fuisse, cum vocabulum tantum 'liberator' significare posset, manifeste cum partu consociatum. Primae nominis litterae notae sunt e-re-u-ti-ja, in lingua Graeca Mycenaea, in Lineare B scripta.[7]
Ilithyia Homeri est "dea dolorum partus."[8] Ilias Ilithyiam solam exhibet, vel aliquando multiplicem, Ilithyias (Eileithyiai) appellatam.
Hesiodus (c. 700 a.C.n.) Iilithyiam filiam Herae Iovi partam facit [11]; atque Bibliotheca (aetate Romana) et Diodorus Siculus (c. 90–27 BC) [12] idem censuerunt. Sed Pausanias, saeculo secundo scribens, alium fontem primum commemorat, nunc amissum: "Olen, prior poeta Lycius, qui populo Deli hymnos composuit, inter quos unus Ilithyiae dicatus est, eam 'textricem sollertem' appellat, Moirae (Fati) eandem esse manifeste dicens, Cronoque vetustiorem."[13] Similiter, Pindarus (522–443 a.C.n.), mythographus diligenter accuratus, ne Iovem quidem commemorat:
Deinde, tempore Graecorum Classicorum, "Ea cum Artemide Heraque arte conectitur," arguit Burkert, "sed nullam personalitatem sui evolvit" (1985:1761). In Hymno Orphico Prothyraeiae dicato, coniunctio deae partús et epithetone Artemidis, venatricem mortiferam etiam "quam mulieres in partu adiuvat" faciens (Graves 1955:15.a.1), in mundo integre Olympico inexplicabilis fuerit. Unde Aelianus saeculo tertio Ilithyiam Artemidem lecti parturitionis appellavit.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.