Gulielmus Rondeletius, vulgo Guillaume Rondelet (Monspessulani die 27 Septembris 1507 natus; mortuus in Réalmont die 30 Iulii 1566) fuit homo Francicus naturae peritus. Multa de piscibus scripsit. Medicus privatus cardinali Francisco Turnonio meruit; cum hoc Romae profectus Petrum Bellonium, Hippolytum Salvianum, Ulyssem Aldrovandum annis 1549 et 1550 incurrit.[1] Professor fuit iam ab anno 1545 apud Universitatem Montispessulani et ab anno 1556 exeunte usque ad mortem cancellarius illius universitatis.

Thumb
Gulielmus Rondeletius
Quick Facts
Wikidata Gulielmus Rondeletius
Res apud Vicidata repertae:
Thumb
Gulielmus Rondeletius: imago
Nativitas: 27 Septembris 1507; Monspessulanus
Obitus: 30 Iulii 1566; Réalmont
Patria: Francia
Close

Dum de piscibus inquirebat descriptionem gari a Plinio scriptam perlegit remque imitare conatus est (sed sine fermentatione).[2] Garum quod conficere solebat ad amicos misit. Horum Franciscus Rabelaesus et ipse ut videtur confectionem temptavit garumque renovatum ad Stephanum Doletum misit; e qua commutatione carmina Latina Rabelaesi Doletique evenerunt.[3]

Successor Rondeletii in medicinae cathedram, Laurentius Ioubertus, opus capitale De piscibus marinis Francogallice vertit. Medicorum botanicorum zoologorum saeculo XVI exeunte plures Rondeletii fuerunt discipuli, inter quos Franciscus Rabelaesus, Carolus Clusius, Iacobus Theodorus Tabernaemontanus, Matthias de Lobel, Petrus Pena.

Opera

  • 1554 : De piscibus marinis libri XVIII, in quibus verae piscium effigies expressae sunt. Lugduni: apud Matthiam Bonhomme. Insunt: "De testaceis libri II", "De insectis et zoophytis liber", "De piscibus stagni marini liber", "De piscibus lacustribus liber", "De piscibus fluviatilibus liber", "De palustribus liber", "De amphibiis liber" Textus apud archive.org alius
    • Versio Francogallica a Laurent Joubert facta: L'Histoire entiere des poissons, composee premierement en Latin par Maistre Guillaume Rondelet ... maintenant traduites en françois. Avec leurs pourtraits au naïf. Lugduni, 1558 Textus apud Gallica
  • 1555 : Universae aquatilium historiae pars altera, cum veris ipsorum imaginibus Textus apud Monacenses apud Gallica (Textus apud Google Books)
  • 1556 : "Methodus de materia medicinali et compositione medicamentorum" (in Illustrium in re medica virorum: Patavii) Textus apud archive.org
  • 1561 : De ponderibus sive de iusta quantitate et proportione medicamentorum liber. Antverpiae Textus apud archive.org

Notae

Bibliographia

Nexus externi

Wikiwand in your browser!

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.

Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.