From Wikipedia, the free encyclopedia
Iacobus Theodorus, qui se saepe Tabernaemontanus cognominavit (Tabernae Montanae(de) natus anno circiter 1522, mortuus Heidelbergae mense Augusto 1590) fuit herbarius et medicus Germanus. Medicinae apud universitates Patavinam et Montispessulanensem studuit, hic discipulus Rondeletii, mox autem familiaris et discipulus Hieronymi Tragi. Apothecarius Vissemburgensis, medicus municipalis Wormatiae, medicus privatus Philippi II(de) comitis Nassoviae necnon Marquarti episcopi Spirensis meruit. Tardius alumnus universitatis Heidelbergensis factus est.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Iacobum Theodorum Tabernaemontanum spectant (Tabernaemontanus, Jacobus Tabernaemontanus). |
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.