Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Carolus Clusius vel nomine Francogallico Charles de l'Écluse (natus Samarobrivae die 19 Februarii 1526; Lugduni Batavorum mortuus die 4 Aprilis 1609) fuit herbarius scriptorque et interpres operum quae de plantis exoticis, hortorum cultu et nuper repertis disseruerunt. Alumnus fuit medici Gulielmi Rondeletii apud universitatem Montispessulani, sed artem medicam reliquit. Ab anno 1573, iussu Maximiliani II imperatoris, praefectus meruit Horti Medici Imperialis Vindobonensis. Lugdunum Batavorum anno 1593 petivit. Ibi professor universitatis hortum academicum creare et elaborare curavit, qui hortus e schedis et indicibus Clusianis tempore nostro restitutus est.
Memoria
Genus plantarum Clusia ad eius honorem a Carolo Plumier nominatum est; quod nomen Carolus Linnaeus descriptione confirmavit.[1]
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.