From Wikipedia, the free encyclopedia
Christophorus Acosta sive a Costa (Lusitane Cristóvão da Costa; Hispanice Cristóbal Acosta; natus inter annos fere 1515 et 1525; mortuus 1594) fuit medicus et botanicus Lusitanus.
Neque annum neque locum nativitatis pro certo habemus. Natus est in Africa si vere se Christoval Accosta Africano descripsit. Nonnulli, Nicolaum Antonium secuti,[1] eum Tingi seu Septae in Maroco, eo tempore coloniis Portugallensibus,[2] alii in insulis Promontorii Viridis[3] aut Mozambici natum esse asseverant. Proponitur parentes eius Iudaeos conversos fuisse atque propter hanc rem e paeninsula Ibericam anno fere 1497 effugisse.
Christophorus Acosta anno circiter 1550 in exercitu Portugallensi in India militabat, Ludovicum de Ataide secutus, ibique Garciam ab Orta medicum botanicumque cognovit. Ipse postea medicinam studuit, fortasse apud Salmanticenses, sed hoc incertum manet. Anno 1568 cum eodem Ludovico de Ataide, nuper vicerege creato, Indiam rursus petivit. Ibi medicus meruit hortumque botanicum creavit apud nosocomium regium Cochinense. Illis annis inquisitiones multas de plantis medicinisque simplicibus Orientalibus perfecit.
Ab anno 1576 usque ad 1587 Burgis in Hispania habitans medicus chirurgusque municipalis meruit. Ibi anno 1578 Hispanice librum Tractado delas drogas y medicinas de las Indias orientales ("Historia pharmacorum medicamentorumque Indiarum Orientalium") divulgavit. Nonnulla capitula huius operis e libro a Garcia ab Orta Lusitane scripto Colóquios dos simples e drogas da India hausit, sicut ipse confessus est. Multa ex ambobus libris Latine vertit Carolus Clusius et in ultimo suo opere Exoticorum libri decem anni 1605 inclusit.
Crater lunaris Acosta nomen fert Christophori Acostae.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.