Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Ulysses Aldrovandus,[1] vulgo Ulisse Aldroandi[2] vel Aldrovandi (natus Bononiae die 11 Septembris 1522; ibidem mortuus die 4 Maii 1605) fuit professor universitatis Bononiensis rerumque naturalium scriptor eruditus.
Familia
Filius notarii qui anno 1529 mortuus erit, Ulysses in familia nobili sed pauperi educatus est. Bononiae mathematicam didicit: ibidem, deinde Brixiae, anno 1536 rationarius apud mercatores laboravit. Romae ad munus sibi idoneum quaerendum, sed vano. Inde cum peregrino aliquo per Franciam Hispaniamque ad fanum S. Iacobi Compostellae pede profectus est. Ibi primam communionem perfecit ultraque ad S. Mariam Finis Terrae(gl) usque progressus est: unde tornò poi indietro, de se ait, per non poter andar più innanzi ("revenit quia pergere nequivit").[3]
Domi reditus litteris iuribusque in universitate Bononiensi, mox anno 1548 arti medicae apud Patavinos studuit: ubi anabaptistam Camillum Renatum audivit. Hac ratione haeresi inculpatus Romam iussu papae Pauli III anno insequenti commissus est. Ibi, libertate exeundi post pontificis mortem concessa, artes metropolitanas architecturamque et sculpturam assidue explorabat. Ex his peripetiis evenit opus primum, titulo "Delle statue antiche, che per tutta Roma in diversi luoghi e case si veggono"; Romae cognovit historicum Ioannem Tarchaniotam(it) qui, pseudonymo "Lucio Mauro", topographiam Romae exscribebat editoremque Iordanum Ziletti qui anno 1556 Venetiis ambo opera in uno volumine divulgaverit. Orta sunt insuper studia botanica et zoologica: Bononiae enim anno 1549 Ulysses primum Lucam Ghinium cognovit;[4] Romae anno 1550 Hippolytum Salvianum incurrisse censetur, etiam fortasse Petrum Bellonium Gulielmumque Rondeletium qui ibi medicus privatus cardinali Francisco Turnonio degebat.[5]
Ulysses iussu Iulii III novi papae (cui haud incognitus erat) cito absolutus est.[6] Bononiam reversus, studia botanica persecutus est. Philosophiam logicamque ab anno 1554, simplicia medicamenta (una cum Caesare Odoni) ab 1556 docuit; sed ab 1561, primus omnium lector philosophiae naturalis ordinarius, de fossilibus, plantis et animalibus professus est. Hortus simplicium Bononiensis eo suadente anno 1568 institutum est, praepositis Aldrovando et Odoni. Expeditiones praesertim botanicas per Italiam septentrionalem faciebat, inter quas illa ad montem Baldum anno 1554 a Francisco Calceolario Veronensi ducta, comitantibus Aloysio Anguillara(it) Patavino et Andrea Alpago Bellunensi.[7]
Amicus Francisci Medicaei, plantarum in horto botanico Medicaeorum Pratolini elaborato catalogum confecit. Iacobus Ligotius pictor tam pro Aldrovando quam pro eodem Francisco naturalium rerum imagines designavit. Ulysses ab anno fere 1600, aliis negotiis relictis, ad divulgationem operum suorum encyclopaedicorum laboravit. Ita Ornithologia tribus voluminibus an anno 1599 usque in 1603, De animalibus insectis anno 1602 prodierunt; nihilominus maxima pars operum post mortem divulgata est. Herbarium sub forma horti sicci congessit, voluminibus quattuordecim ordinatum, quod hodie apud hortum botanicum Bononiensem servatur et imaginibus interretialibus perlegi potest.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.