Iosephus Haydn

From Wikipedia, the free encyclopedia

Iosephus Haydn

Iosephus Haydn, vulgo Joseph Haydn,[1] in vico Rohrau natus die 31 Martii[2] 1732, Vindobonae mortuus 31 Maii 1809, fuit compositor Austriacus,[3] ex fecundissimis praestantissimisque musicis Aetatis Classicae. "Pater symphoniae" et "pater quadricinii fidium" appellatur ob industriam ingeniumque, quod eis generibus musicis contulit. Utilissimus praeterea fuit in evolutione tricinii clavilistici? et formae sonatae.[4][5]

Quick Facts
Iosephus Haydn
Res apud Vicidata repertae:
Thumb
Iosephus Haydn: imago
Thumb
Iosephus Haydn: subscriptio
Nativitas: 31 Martii 1732; Rohrau
Obitus: 31 Maii 1809; Vindobona
Patria: Sacrum Romanum Imperium

Familia

Genitores: Mathias Haydn;
Coniunx: Anna Haydn

Memoria

Sepultura: Bergkirche
Close

Haydn, qui per vitam omnem in Austria habitavit, multum sui cursús musici in curia Domús Esterházyanae in praedio remoto degit. Ab aliis compositoribus et progressu musico usque ad ultimam vitae partem distans Haydn, ut ipse dixit, est "proprius fieri compulsus."[6] Tempore mortis suae fuit unus ex illustrissimis compositoribus Europae.

Iosephus Haydn fuit frater Michaelis Haydn, compositoris etiam latissime laudati, et Ioannis Evangelistae Haydn tenoris. Fuit praeterea amicissimus Wolfgangi Amadei Mozart et doctor Ludovici van Beethoven.

Vita

Iosephus Haydn natus est in Rohrau, vico in Austria prope finem Hungariae sito. Pater fuit Mathias Haydn, faber qui rotas fecit, qui etiam munere Marktrichter (praefecti vici simili) perfunctus est. Mater Maria, nata Koller, olim coqua laboraverat in palatio Comitis Harrach, praesidentis patricii Rohrauani. Nec pater nec mater musicam legere potuerunt[7]; Mathias autem fuit fanaticus musicus popularis, qui se iam opificem harpa psallere docuerat. Secundum recordationes compositoris familia familiaresque fuerant musici peritissimi, qui omnes una cum vicinis saepe cecinerant.[8]

Nexus interni

Thumb
Registrum ecclesiasticum diem baptismatis Haydn perscribit; vide sagittam.
Thumb
Haydn circa annum 1770 (Imago a Ludovico Guttenbrunn annis 17911792 picta)
Thumb
Nomen subscriptum ipsius Haydn in opere musico. Lingua Italica scribit, qua in suo cursu musico saepe usus est: di me giuseppe Haydn 'a me Iosepho Haydn'.
Thumb
Manuscriptum musicum ipsius Haydn: proprium exemplar carminis "Gott erhalte Franz den Kaiser.", Deus conservet Franciscum Imperatorem

Notae

Bibliographia

Nexus externi

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.