Wolfgangus Amadeus Mozart
From Wikipedia, the free encyclopedia
Wolfgangus Amadeus Mozart[1] (nomine baptizatus "Ioannes Chrysostomus Wolfgangus Theophilus Mozart"; natus Salisburgi die 27 Ianuarii 1756; mortuus Vindobonae die 5 Decembris 1791) fuit fecundus potensque Aetatis Classicae compositor.
Res apud Vicidata repertae:


Nativitas: 27 Ianuarii 1756; Salisburgum
Obitus: 5 Decembris 1791; Vindobona
Patria: Prince-Archbishopric of Salzburg
Nomen nativum: Joannes Chrysostomus Wolfgangus Theophilus Mozart
Obitus: 5 Decembris 1791; Vindobona
Patria: Prince-Archbishopric of Salzburg
Nomen nativum: Joannes Chrysostomus Wolfgangus Theophilus Mozart
Familia
Genitores: Leopoldus Mozart; Anna Maria Mozart
Coniunx: Constanze Mozart
Proles: Karl Mozart, Franz Xaver Wolfgang Mozart
Familia: Mozart family
Coniunx: Constanze Mozart
Proles: Karl Mozart, Franz Xaver Wolfgang Mozart
Familia: Mozart family
Memoria
Sepultura: St. Marx Cemetery
Plus quam sescenta opera musica composuit, quorum multa inter apices musicae symphonicae, concertantis?, cameratae, operaticae, et choralis numerantur. Inter compositores classicos populo gratissimos manet perpetuo, et eius gratia in musica artistica Occidentali sequente maxima est. Ludovicus van Beethoven sua opera prima in umbra Mozartiana composuit, atque Iosephus Haydn scripsit: "Posteritas tale ingenium centum annos non videbit."[2]
Vita



[Ianuarius] 28. med[ia hora] 11. merid[iana] baptizatus est : natus pridie h[ora] 8. vesp[ertina]
Ioannes Chrysost[omus] Wolfgangus Theophilus fil[ius] leg[itimus]
Nob[ilis] D[ominus] Leopoldus Mozart Aulæ Musicus, et Maria Anna Pertlin coniuges[3]
Nob[ilis] D[ominus] Ioannes Theophilus Pergmaÿr Senator et Mercator civicus p[ro] t[empore] sponsus
Idem Leopoldus Lamprecht Capellanus Civicus
Mozartus postridie, quam hora 8 vespertina natus erat, baptizatus est praenominibus Ioannes Chrysost. Wolfgangus Theophilus secundum matriculam parochialem baptismatum,[4] quorum duobus tantum ultimis uti solebat, nempe Wolfgangus Theophilus. Nomen Theophilus, scilicet, erat in loco nominis vulgaris Gottlieb, et mos quidam Wolfgango erat de hac variatione iocari. Cavillans illud nomen, variis figuris scribere solebat, Theodisce Gottlieb, Francogallice Amadé, et denique rursus Latine Amadeus (quasi 'ama Deum'), quarum hanc ultimam figuram rarissime usurpavit. Iure igitur posuerimus nomen Latinum huic viro esse Wolfgangum Theophilum Mozartum, sed quoniam usus saeculorum nomen alterum, nempe Amadeus, usitatissimum fecerit, constat ea figura uti. A familiaribus a pueritia vel Wolgang vel Wolferl (i. e. quasi Wolfgangulus) vocari solebat.
Amadeus fuit Ioannis Georgii Leopoldi Mozarti et Annae Mariae Pertl filius. Soror Maria Anna Mozart cum Amadeo puero in publico aliquando clavili cecinit.
Mozart componere coepit cum puer quinque annos natus erat. Prima eius compositio minutissima (aut minuetus) pro clavichordio fuit.
Die 4 Augusti 1782, Mozartus sine paterna assensione Constantiam, consobrinam compositoris Caroli Mariae de Weber, Vindobonae uxorem duxit.
Mozart canonem in B molli maiore verbis Theodiscis Leck mich im Arsch ('linge meum podicem') composuit.[5]
Opera selecta
Operae
Si plus cognoscere vis, vide Indicem operarum Mozarti.
- 1767: Apollo et Hyacinthus
- 1768: Sebastianus et Sebastiana (Vel Bastianus et Bastiana)
- 1770: Mitridate, re di Ponto (Mithridates, rex Ponti)
- 1774: La finta giardiniera (Hortulana ficta)
- 1780–81: Idomeneo, re di Creta (Idomeneus, rex Cretae)
- 1782: Die Entführung aus dem Serail (Raptus e seraio)
- 1786: Le nozze di Figaro (Nuptiae Figari)
- 1787: Don Giovanni (Dominus Ioannes)
- 1790: Così fan tutte (Sic faciunt cunctae)
- 1791: Die Zauberflöte (Tibia magica)
- 1791: Clementia Titi (aut Titus)
Musica sacra
- 1773: Exsultate jubilate (K. 165)
- 1779: Missa coronationis (K. 317)
- 1780: Vesperae solennes de Confessore
- 1783: Missa magna (K. 427)
- 1791: Ave verum corpus
- 1791: Requiem (missa defunctorum, KV 626, anno 1791 incepta, post mortem immaturam compositoris[6] ab Iosepho Eybler et Francisco Xaverio Süßmayr precibus coniugis obsequentibus eodem anno perfecta)
Symphoniae
- 1773: Symphonia vigesima quinta (K.183)
- 1783. Symphonia trigesima sexta (Linciencis, K.425)
- 1786: Symphonia trigesima octava (Pragensis, K. 504)
- 1788: Symphonia trigesima nona (K.543)
- 1788: Symphonia quadragesima (K. 550)
- 1788: Symphonia quadragesima prima (Juppiter, K.551)
Alia
- 1766: Galimathias musicum (Quodlibet) (K. 32)
- 1775: Concentus pro violinum et orchestrae tertius (K. 216)
- 1776: Concentus nocturnus septimus (Haffner appellatur, K.250)
- 1778: Sonata pro clavile octava (K. 310)
- 1778: Sonata pro clavile undecima (Melodia in gradui Turcico, K.311)
- 1781: Partita grandis (Musica nocturna pro instrumentis musicis aërum, K. 361)
- 1785: Quadricinium fidium decimus nonus (Quadricinium dissonantiae K. 465)
- 1785: Concentus pro clavile et orchestrae vincesimus (K. 466)
- 1785: Concentus pro clavile et orchestrae vicesimus primus (K. 467)
- 1785: Quadricinium pro clavile primum (K. 478)
- 1786: Concentus pro clavile et orchestrae vicesimus quartus (K. 491)
- 1787: Ein musikalischer Spaß (Oblectatio musicalis, K. 522)
- 1787: Eine kleine Nachtmusik (Parva musica nocturna, K. 525)
- 1788: Sonata pro clavile sexta decima (K. 545)
- 1791: Concentus pro tibia clarisona et orchestrae (K. 622)
Mozartus in pelliculis
Notae
Bibliographia
Nexus interni
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.