Maria Anna Mozart

From Wikipedia, the free encyclopedia

Maria Anna Mozart

Maria Anna Walpurgis Ignatia Mozart (nata die 30 Iulii 1751 Iuvavi[1], mortua ibidem die 29 Octobris 1829), quae saepe Nannerl nuncupabatur, clavicen optima atque Wolfgangi Amadei Mozart soror fuit. In matrimonium ducta nomen de Berchthold-Sonnenburg assumpsit.

Thumb
Maria Anna Mozart infans, quam pinxit Petrus Antonius Lorenzoni
Thumb
Maria Anna Mozart adulta
Thumb
Cum fratre anno 1780
Thumb
Crypta in sepulcreto apud archiabbatiam Sancti Petri, ubi iacet et Michael Haydn.

Vita

In pueritia persaepe lustrationes in Europa cum fratre Wolfgango Amadeo fecit quae iam aetate annorum XI musicales experientias valde difficiles levissime atque sollertissime peregit. Ingenio maximo fratrem vulgo adaequare impedita est, ut sors mulierum multarum tunc fuisse videtur. Culpa patris insuper qui Annam Mariam in aetatem nuptialen provectam omnino neglexit.[2].

Itaque ab ista nihil nisi pusilla exercitia musicalia habemus, nullam autem compositionem maiorem. Praeter familiae suae curam habendam horas privatas in clavichordio saltem dare pergebat. Leopoldus Mozartus non annuerat matrimonio cum viro camerali Francisco Armando de Ippold, ut Maria Anna die 23 Augusti 1784[3], gravioni Ioanni Baptistae Berchtold de Sonnenburg nupsit. Qui annis XV maiore natus officium avi eius ad Sanctum Aegidium (St. Gilgen) ad Lacum Sancti Wolfgangi continuavit; inde habitatum est in domo ubi nata erat mater Annae Mariae. Tres infantes viro peperit, qui ipse iam quinque infantes secum habuerat. Maria Anna marito anno 1801 mortuo cum Leopoldo et Ioannina infantibus superstitibus Iuvavum petivit, ubi homines musicam docuit.

Aetate annorum LXXIV obcaecata munus instruendi deponere coacta est.[4]

Eius diaria, epistulas, memorias exploratoribus Mozartianis Maria scaturigini pretiosissimae esse constat. Quod effecit, ut anno 1829 Maria Sibylla et Vincentius Novello Londinienses Iuvavum ad peregrinationem in vestigiis familiae Mozart incitarentur (A Mozart Pilgrimage) et habitationem eius visitarent. Admiratores, cum de itineribus infantium pristinis trans Europam legissent, notiores facti sunt de salute Annae Mariae mala. Denique ei pecunias apportaverunt, quas musicae Mozartianae amici Britannici conflaverant.[5] Eodem anno naturae concessit et, ut voluit, in coemeterio Sancti Petri sepulta est.

Biographia

  • Constantin von Wurzbach: "Berchtold, Maria Anna Reichsfreiin von" in Biographisches Lexikon des Kaiserthums Oesterreich, pars 1 (Vindobonae: Universitäts-Buchdruckerei L. C. Zamarski (vormals J. P. Sollinger), 1856) p. 290 f. (textus).
  • Constantin von Wurzbach: "Mozart, Maria Anna" in Biographisches Lexikon des Kaiserthums Oesterreich, pars 19 (Vindobonae: Kaiserlich-königliche Hof- und Staatsdruckerei, 1868) p. 297 (textus).
  • Eva Rieger: Nannerl Mozart. Leben einer Künstlerin im 18. Jahrhundert. Francofurti ad Moenum 1990; editio aucta anno 2005
  • Eva Neumayr (ed.): Maria Anna Mozart. Facetten einer Künstlerin. Vindobonae: Hollitzer 2019. ISBN 978-3-99012-561-8

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Mariam Annam Mozart spectant.

Notae

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.