De Stijl fuit diarium quod a Theodoro can Doesburg, pictore, designatore, scriptore, criticoqueNederlandico, edebatur, quod gregis rationes propagabat. Cum van Doesburg, principales gregis sodales erant Petrus Mondrian, Vilmos Huszár, ac Bart van der Leck pictores, et Gerrit Rietveld, Robertus van 't Hoff, et J. J. P. Oud architecti. Philosophia artifex in qua opera gregis condita sunt neoplasticismus appellatur, nomen quod significat novam artem plasticam (Nederlandice Nieuwe Beelding).
In musica praeterea, De Stijl opera Iacobi van Domselaercompositoris amicique Mondriani, movit. Qui inter 1913 et 1916Proeven van Stijlkunst ('Experimenta modo artifici facta') composuit, plerumque a picturis Mondrianis motus. Haec musica, minimalistisa et eodem tempore maxime inusitata, elementa musica "librata" et "recta" definivit, et haec principia aequis ponderibus librare conabatur. Van Domselaer autem ignotus vivebat, primasque partes intra De Stijl non egebat.
Linduff,David G. Wilkins, Bernard Schultz, Katheryn M.(1994).Art past, art present(2nd ed.).Englewood Cliffs, N.J.:Prentice Hall.pp.523.ISBN0-13-062084-X