Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Bavaria (Theodisce Bayern), seu rite Res publica libera Bavariae (Theodisce Freistaat Bayern),[1] est civitas mediterranea (i. e.sine litoribus maritimis) in Europa, una e sedecim terris foederalibus Germaniae, quae meridiem et occidentem nationis regionem complet. Quia area est 70 550.19 chiliometra quadrata, Bavaria est maxima civitas Germana, quintam fere partem totius areae terrestris nationis complens. Incolarum tredecim milliones in Bavaria habitant, qua pro causa Bavaria est secunda a maxima civitate Germana, post Rhenaniam Septentrionalem et Vestfaliam. Principales urbes sunt Monacum (caput, maxima urbs, et tertia a maxima urbe in Germania[2]), Norimberga, et Augusta Vindelicorum.
Fines
Forma
Gestio
Vita
Commemoratio
Sigla
Tabula aut despectus
Peregrinatores ex variis civitatibus Bavariam visitant ad montes, oppida, monumenta, aedificia videnda. Primus minister est Marcus Söder.
Nomen Bavaria originem ducit e gente Germanica, cuius homines Baiuvarii appellantur. Illi inter migrationem gentium de oriente in fines qui olim fuerunt Raetia et Noricum, provinciae imperii Romani, migraverunt. Ibi anno 565 civitatem suam creaverunt, cuius caput erat dux. Sub Merovingis haec res publica fuit pars imperii Francorum. Anno 780, Carolus Magnus Tassilonem III, ducem Baiuvariorum vicit; quod fuit finis civitatis Baiuvariorum.
Post perniciem Carolingorum in Bavaria iterum duces regebant. Ex anno 1070 sub Welfis potestas ducum Bavaricorum iterum crescit. Certamen inter Welfos et Staufos anno 1180 victoria Friderici I Barbarossae super Henricum Leonem finitum est. Nunc regio orientalis Austria (Ostmark) secata est, et tempus ducum minorum finitum est.
Primo bello mundano finito Curtius Eisner mediis in rebus novis agendis die 8 Novembris 1918 Monaci declaravit Bavariam rem publicam liberam esse. Tunc ergo temporis regum de domo Wittelsbach regimen rerum abrogatum est.
Bavaria est res publica libera, divisa in provincias septem: Bavariam Superiorem et Inferiorem; Palatinatum superiorem; Franconiam Superiorem, Mediam, et Inferiorem; et Suebiam.
Provinciae terrae Bavariae cum nota magistratus communali et compendiariis litteris Administerii Bavarici Rerum Interiorum haec sunt:
Provincia terrae | Caput | AGS | Abbr. | Area | Numerus incolarum (Sep 2005) | incolae./km² |
---|---|---|---|---|---|---|
Bavaria Superior | Monacum | 091 | OB | 17 529.63 km² | 4 232 962 | 241 |
Bavaria Inferior | Landishuta | 092 | NB | 10 329.91 km² | 1 197 631 | 116 |
Palatinatus Superior | Ratisbona | 093 | OPf. | 9 691.03 km² | 1 090 318 | 113 |
Suebia | Augusta Vindelicorum | 097 | Schw. | 9 992.03 km² | 1 789 698 | 179 |
Franconia Superior | Baruthum | 094 | Ofr. | 7 231.00 km² | 1 103 239 | 153 |
Franconia Media | Onoldinum | 095 | Mfr. | 7 244.85 km² | 1 708 841 | 236 |
Franconia Inferior | Herbipolis | 096 | Ufr. | 8 530.99 km² | 1 342 308 | 157 |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.