Marcus Söder

From Wikipedia, the free encyclopedia

Marcus Söder
Remove ads

Marcus (Germanice Markus) Söder (natus 5 Ianuarii 1967 Norimbergae) rerum politicarum peritus Bavaricus factionis Christianae Socialis est.

Quick Facts

Munus

Anno 1986 Söder testimonium maturitatis adeptus est et unum annum militiavit. Annis 1987 - 1991 Erlangae iurisprudentiae studebat ac primam probationem accepit. Tum apud stationem radiophonicam Bavariae Diurnarius operam dedit. Anno 1998 doctor iurisprudentiae promotus est.

Cursus honorum

Söder iam iuvenis sodalis Unionis Iuvenilis erat et qui Franciscum Iosephum Strauß admiraretur. Anno 1994 primum legatus ad parlamentum rei publicae Bavariae electus est et ad hodiernum diem manet. Ab anno 2007 minister Bavariae in consiliis ministrorum Guntheri Beckstein atque Horatii Seehofer erat. Die 16 Martii 2018 praeses ministrorum, successor Seehoferis, electus est, qui minister foederalis rerum internarum nominatus est[1]. A die 19 Ianuarii 2019 etiam praeses factionis Christianae Socialis est.

Remove ads

Familia

Söder uxorem duxit atque unam filiam duosque filios habet.

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Marcum Söder spectant.

Notae

Loading content...
Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads