Lacus Chiemensis,[1] sive Lacus Bedaius[2] (Theodisce Chiemsee), est maximus lacus internus in Bavaria,[3] prope Rosenheimium in circulo Traunstein situs. Mare Bavariense saepe appellatur. Ad radices Alpium in altitudine 520 metrorum supra mare situs est, area octoginta fere chiliometrorum quadratorum. Lacus a rivulis Ach et Prien et Roth a meridie nutritur, et eius aquae in Alcissam in septentrionem exundant. Alcissa vicissim in Aenum defluit, qui se in Danubium effundit.

Thumb
Lacus Chiemensis ex aere spectatur.

Lacus Chiemensis in duas partes dividitur: in partem septentrionalem, quae maior est, septentrionibus et oriente versus, Weitsee ('Lacus Latus') appellatam, atque in partem meridianam et occidentem, Inselsee ('Lacus Insularum') appellatam. Piscium, plerumque tructarum, salmonum, carpionum, abundare dicitur.

Ora paludum et multa stagna se a septentrione ad occidentem vertentia testimonium perhibent de extensione maiore pristina. Montes meridiani catenam perpulchram gignunt cum cacuminibus Hochgern et Hochfelln, cum alia litora plana atque humilia essent.

Insularum trias

Amoenitatem dant tres insulae inter meridiem et occidentem sitae:

  • Herrenwörth ('Insula dominorum') sive Herrenchiemsee: maxima, 11 chiliometrorum patens, ubi usque ad annum 1803 ordo Sancti Benedicti abbatiam saeculo VIII conditam habuit; annis inter 1215 et 1805 sedes Dioecesis Chiemensis erat[4]; ad instar Castelli Versaliensis rex Ludovicus II annis inter 1878 et 1885 burgum magnum ibi creari iussit.
  • Frauenwörth ('Insula dominarum') sive Frauenchiemsee: cum monasterio anno 766 fundato, quod interim monialibus reddidit rex Ludovicus I; aedes inter Bavariae thesauros ecclesiasticos maxime egregios numerantur; periegesis et piscatus hic florent.
  • Krautinsel (ad verbum Insula herbarum): minima, loci cepurici ab aedilibus administrati

Commeatus

Statio ferriviaria Prien in oppido tramina invitat, ut homines et merces a Salisburgo vel Monaco ad Lacum Chiemensem transportentur. Naves Prien cum insulis citatis et e.g. cum vico septentrionali Bedaio (Seebruck) iungunt.

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Lacum Chiemensem spectant.

Notae

Wikiwand in your browser!

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.

Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.