From Wikipedia, the free encyclopedia
Systema nervosum autonomicum sive Systema nervosum (neuro-)vegetativum sive Systema nervosum viscerale est una ex utrisque systematis nervosi (centralis velut peripherici) partibus et momentum functionis magnum organorum habet. Partes sympathicus et parasympathicus perpetuo ambientia interna responsum ambientium externorum mutant. Noti exempli sunt hypertensio ex angustia, sudor et diarrhoea ex commotione.
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |
Discernens condiciones internae externaeque anno 1878 Claudius Bernard primus milieu interne (ambientia interna) usus est[1]. Notio systematis nervosi autonomici a Iohannis Newport Langley oritur[2].
Longe tempore solum notio Langleyianus systematis nervosi autonomici adhibetatur, hodie huius usus tamen notionis a terminologia anatomica animadvertitur: sub caudice A14.3.00.001 enim divisio autonomica sive pars autonomica systematis nervosi peripherici demandatur. Supra annotatio nomen vetum ambiguitatem ponere notat. Quia notio systematis nervosi autonomici non clare inter partes centralem et periphericam distinguat, ideo divisio autonomica rectius aestimanda sit. Adhuc autem conlatio haec de parte peripherica systematis nervosi autonomici atque parte centrali scribit.
Systema nervosum autonomicum ex partibus systematum nervosorum et centralis et peripherici sicuti postremo effectūs conciliantibus organorum effectorum cellulis compositum est. Intra abdominis viscera systema nervosum entericum dicitur.
Centralis sunt neuronorum partis parasympathicae (perikarya), quae et in trunco encephali et in medulla spinali locata sunt:
Centralis quoque sunt neuronorum partis sympathicae perikarya, quae solum in medulla spinali (non in trunco encephali) locata sunt:
Secundum Terminologia Anatomica pars peripherica systematis nervosi autonomici vocatur divisio autonomica[3] (FCAT: A14.3.00.001), ex fibris nervosis et sympathicis et parasympathicis cum ganglionibus autonomicis suis constans, qua transmissiones nervorum ad organa effectoria ducuntur. Generatim quaeque fibrae autonomicae in ganglion autonomicum suum ad alias fibras nervosas transmittuntur. Fibrae ante ganglion praeganglionares, post ganglion invicem postganglionares nominantur:
Vero etiam differentia inter partem sympathicam et parasympathicam est: ganglia sympathica prope partem centralem sed procul organo effectore, et ganglia parasympathia procul parte centrali sed prope organum effectorem iacent, ideo fibrae sympathicae praeganglionares postganglionaribus breviores, parasympathicae vicissim longiores sunt.
Nonnulli nervi craniales non (sive non solum) motuum sensuumque agent, sed verum pars systematis nervosum autonomici sunt:
Constituit pars sympathicus ex parte cum centrali tum peripherica, quae vulgo "sympathicus" appellatur. Superant partium periphericarum centra cerebralia ut hypothalamus, truncus encephali, formatio reticularis. Gubernatio localis autem in medulla spinali, ibi in nucleo intermediolaterali fit. Iuxta medullam spinalem utroque latere singularis truncus sympathicus, catena gangliorum paravertebralium (cervicalium, thoracalium, lumbalium, sacralium), se porrigit.
Ganglia sympathica procul ab organis effectoribus, sed prope partem centralem sunt.
Ut sympathicae parti parasympathicae quoque partes centralis et peripherica est. Generaliter ganglia prope organa effectores, sed procul a parte centrali sunt.
Systema nervosum entericum sive systema nervosum intramurale pars systema nervosum autonomicum functiones apparatus digestorii (sensu stricto) gubernat.
Systema | organum effector | cellulae | pars autonomica | effectus | receptoria |
---|---|---|---|---|---|
Vasa sanguinea | arteriae | musculares | sympathica | vasoconstrictio | α1 |
venae | musculares | sympathica | vasoconstrictio | α1 | |
Glandulae salivariae | glandula parotidea | plexus nervosi periarteriales | sympathica | vasoconstrictio | |
cellulae serosae | parasympathica | salivatio | |||
glandula sublingualis | |||||
glandula submandibularis | |||||
Cutis | glandulae sudoriferae | eccrina | |||
apocrina | |||||
Oculi | musculus sphincter iridis | musculares | parasympathica | miosis | |
musculus radialis iridis | sympathica | mydriasis | α1 | ||
musculus ciliaris | contractio (accommodatio) | ||||
Cor | Nodus sinuatrialis | sympathica | tachycardia | ||
Sinus venosus | |||||
Systema respiratorium | pulmones | musculares | sympathica | Bronchodilatatio | |
parasympathica | Bronchoconstrictio, secretio | ||||
Bronchi | |||||
Metabolismus | Iecur | sympathica | Glycogenolysis Gluconeogenesis | ß2 | |
Adipocyti | Lipolysis | ||||
Pancreas | Cellulae ß | parasympathica | Secretio insulini | ||
sympathica | Deminutio secretionis insulini | α2 | |||
Cellulae α | sympathica | Secretio glucagoni | ß | ||
Systema urogenitale | Vesica urinaria | Musculus detrusor | parasympathica | contractio | ß1 |
Trigonum | sympathica | contractio | α1 | ||
Musculus sphincter internus | |||||
Prostata | mm. leves | sympathica | contractio | α1 |
Nam partes praecipuae et sympathica et parasympathica axones suos sparse in corpus transmittunt, adeo tangunt non solum organa, ut pupillas et glandulas salivarias et cor et pulmones et vesicam urinariam, sed etiam transmissiones chemicae ad vasa sanguinea simul enim et arteriarum et venarum perveniunt.
Systemate autonomico receptoria structurae afferentes (sensus viscerales) et organa structurae efferentes sunt. Stimuli, qui afferentes huius movent, sunt naturarum et electricae et hormontum et chemicae et corporalis. Regiones cerebrales superiores stimulos accipientes per neurona praemotorica ad rete sympatheticum agunt. Dehinc partes sympathicus et parasympathicus ambientia interna responsum ambientium externorum usque et sustentant et mutant. Sub cerebri gubernatione in hypothalamo et aliis medullae oblongatae et spinalis centris nervi autonomici in vel prope organa et cellulas ducuntur, ubi effectus autonomici fiunt.
Stimuli et externi et interni, qui signa excitantia systematis nervosi autonomici provocent, structuras hypothalami et neurona praemotorica requirunt.
Effectus sympathici per receptoria adrenergica transmittuntur.
Vero sensus in systemate nervoso autonomico multipliciter est. Quisque stimulorum crebro per nervos afferentes in systema transmittitur. Itinera principalia sunt nervi afferentes nervi vagi et nervorum spinalium.
Quia systemate autonomico quaedam receptoria sunt, ideo scilicet medicamenta pharmacologica cum effectibus receptoriorum systematis autonomici disputata et divisa sunt. Substantiae pharmacologicae quae
Sympathomimetica inter directa et indirecta distinguuntur. Sympathomimetica directa receptoria adrenergica stimulant. Sympathomimetica directa sunt, per exemplum, Naphazolinum (α), Tetryzolinum (α), Salbutamolum (ß2), adrenalinum (et α et ß)
Sympatholytica sunt, per exemplum, Alfuzosinum (α), Tamsulosinum (α), Mirtazapinum (α), Bisoprololum (ß), Timololum (ß).
Quoque parasympathomimetica inter directa et indirecta distinguuntur. Parasympathomimetica directa sunt, per exemplum, Carbacholum, Pilocarpinum. Indirecta, quae cholinesterases inhibeant, sunt Rivastigminum, Neostigminum, Ubretidum.
Hae receptoria muscarinica sive nicotinica inhibent. Parasympatholytica inhibitionis receptoriorum muscarinicorum antagonistae muscarinicae sunt, per exemplum, Atropinum, Biperidenum, Ipratropiumbromidum, Oxybutyninum, Orphenadrinum. Plantae solanacearum complures substantias anticholinergicas continent.
Neuropathiae autonomicae sunt passionum grex ad nervos autonomicos spectantes. Secundum initium in acutas et chronicas dividuuntur. Initii acuti sunt syndromata neoplastica, syndroma Guillain et Barre, syndroma Sjögren, velut infectione vel toxino, chemotherapia causa. Initii chronici sunt diabetes mellitus et amyloidosis[4].
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.