Sorin Cîmpeanu
From Wikipedia, the free encyclopedia
From Wikipedia, the free encyclopedia
Sorinus Michael (Dacoromanice Sorin Mihai) Cîmpeanu (natus die 18 Aprilis 1968) machinator, technicae circumiectus ac irrigationis peritus atque vir publicus Dacoromanicus est.
Annis 1986 - 1991 Cîmpeanu apud Universitatem Agriculturae et Veterinariae Bucarestensem studebat atque diploma machinatoris accepit. Deinde cursum scientiae coepit, in administerio eruditionis operam dedit necnon annis 2005 - 2008 in societate commerciali Irrifrance Roumanie. Ab anno 2006 professor et ab anno 2012 etiam rector Universitatis Agriculturae et Veterinariae Bucarestensis est. Ab anno 2013 praeses societatis rectorum universitatum erat.
Die 15 Decembris 2014 Victor Ponta praeses ministrorum eum, qui sodalis Factionis Conservativae est, ministrum eruditionis Romaniae fecit. Sunt, qui dicant Ponta eum ministrum fecisse, quod Cîmpeanu director magistratus, qui titulos academicos attribuit, Victori Ponta, qui opus doctorabile paene tantum descripsisset, honorem doctoris non dempsisset[1]. Die 5 Novembris 2015 a Nicolao Johannis praeside pro tempore praeses ministrorum Romaniae nominatus est, postquam Victor Ponta a magistratu se recessit[2]. Iam die 17 Novembris eiusdem anni Dacianus Cioloş eius successor primus minister nominatus est[3]. Eodem die Hadrianus Curaj ministerium eruditionis ab eo suscepit[4].
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.