Scandinavia[1] est regio geographica, linguistica, et historico-culturalis Europae septentrionalis. Definitio geographica paeninsulam profert montibus Scandinaviae ad longitudinem 1500 fere km separatam, cuius in altero latere Norvegia, altero autem Suecia iacet; etiam extrema pars Finniae boreo-occidentalis his addi solet. Definitione autem linguistica Scandinavia est sedes linguarum Germanicarum septentrionalium, quae sunt praeter linguas Suecicam et Norvegicam etiam Danica, Islandica, Faeroensis. Historica denique definitio, et quidem ad mores pertinens, etiam Finniam includit.

Thumb
Scandinavia et Fennoscandia.
Thumb
Carta marina.

De origine nominis

Plinius Maior regiones septentrionales describens Codanum commemorat sinum refertum insulis, "quarum clarissima est Scatinavia, incompertae magnitudinis."[2] Nomen Scatinaviae a prima origine Falsterbonäset, paeninsulam in Scaniae parte meridiano-occidentali sitam, significasse videtur,[3] deinde postea etiam etiamque latius ad regiones finitimas translatum. Constat Scatinaviam ea etiam aetate fuisse sedem gentium protogermanice loquentium. Itaque non male positum est, in Scatinavia vocem protogermanicam q.e. *skaðinaujō auribus Romanis perceptam perlucere. De qua voce interpretanda inter doctos disputatum est.[4] De verbo composito agi constat, cuius in parte posteriore -avia vox Protogermanica *agwjo[5] sive *aujō ( > a.Nord. ey 'insula' [cf. Suec. ö 'insula']; > a.Germ.a ouwa > Theod. Aue 'pratum riguum']) latere videtur. Primum autem membrum ambiguum est, quamquam consensum multorum haec meruit opinio, de radice *skað- 'malum, noxa' agi (cf. Goth. skaþis, a.Germ.a. scado). Ambiguum est etiam natura stirpis, utrum de nomine agentis *skað+én+ 'violator' > *skaðin+ agatur,[6] an de stirpe adiectivi *skað+īn+ 'periculosus'.[7]

In monumentis antiquis Scandinavia etiam Scandia appellatur.[8] Iam Plinius Scandias profert insulas trans Britanniam sitas,[9] quae simpliciter Σκανδίαι a Ptolemaeo memoratae esse videntur.[10] Scandia unde ortum sit, ambiguum est. Sunt qui Scandiam ex *skaðn+ per metathesin *skand+ natam esse putent; alii autem Scandiam a prima origine nullam rationem cum Scatinavia / Scadinavia habuisse dicunt.[11] Constat quidem formam Scandinaviae (pro Scatinavia) quodam modo ex contagione formae Scandiae natam esse.

Notae

Bibliographia

Nexus interni

Nexus externi