From Wikipedia, the free encyclopedia
Licinius, plenius Flavius Galerius Valerius Licinianus Licinius (natus circa annum 265; mortuus anno 325), fuit imperator Romanus ab anno 308 usque ad annum 324, cum a Constantino I captus sit; proximo anno occisus est.
Familia
Licinius miles anno 297 bello Persico Galerii interfuit et anno 307 contra Maxentium certavit.
De eius maiores nihil notum est, sed verisimile agricolae fuerunt. Anno 313 uxorem duxit Flaviam Iuliam Constantiam, filiam Constantii I imperatoris. E Constantia anno 315 filium Valerium Licinianum Licinium habuit.
11 Novembris 308 in consilio imperatorum Carnunti Galerio suadente Augustus proclamatus est et Illyricum administrabat. 27 Iunii 310 Sarmatas vicit. Galerio anno 311 mortuo imperium suum extendere potuit. Interea Constantinus Maxentium usurpatorem vicit et Italiam expugnavit. Mense Ianuario vel Februarii 313 Licinius Constantinum imperatorem Mediolani convenit et Constantiam (vide supra) duxit. 30 Aprilis 313 pugna apud Hadrianopolin Maximinum imperatorem vicit, Asiam expugnavit et nunc orientem regnabat, cum Constantinus dominus occidentis fuit. 13 Iunii 313 cum Constantino edicto Mediolanensi religionem Christianam licitam reddidit et persecutionem Diocletiano imperatore anno 303 inchoatam finivit. Anno 314 controversia inter imperatores coepit, cum Bassianus, maritus Anastasiae, filiae Constantii I et soror Constantini, a Constantino Caesar Italiae destinatus contra illum conspirationem fecit. Imperator eum anno 314 vel 316 necari iussit et Senecionem, fratrem Bassiani et amicus Licinii ut conscium criminis a Licinio poposcit. Quod Licinius negavit. Ita bellum primum inter imperatores coepit. Licinius die 8 Octobris 314 vel 316 Valentem novum Augustum nominavit. Tamen Licinius eodem die proelio apud Cibalas atque postea in Campo Ardiensi victus est. Apud Beroeam felicius pugnavit. Tamen pace constituta Illyricum Constantino cedere coactus est. Valente interea a Licinio sublato unum tantum Caesarem filium habuit: Cum Licinius iunior 1 Martii 317 in oriente Caesar nominaretur, Constantinus Flavium Iulium Crispum et Constantinum filios suos hoc titulo in occidente honoravit. Deinde ambo imperator partem suum regnaverunt neque communiter Imperium Romanum administraverunt. Ab anno 321 consules proprios suae dicionis nominaverunt.
Proximis annis Licinius religionem Romanam adiuvit neque Christianam persequebatur. Tamen Constantinus anno 324 iterum bellum Licinio intulit praedicans se religionem Christianam defensurum. Re vera Constantinus, qui tum Thessalonicae aulam regiam habuit, militibus suis in Thraciam, provinciam Licinii, invaserat, ut incolis contra barbaros adesset, qui trans Danubium in Imperium venerant. Licinius invasionem Constantini acriter arguebat. Denique ad bellum itum est: Licinius 3 Iulii 324 apud Hadrianopolin et iterum 18 Septembris apus Chrysopolin victus est atque imperio se abdicavit et a Constantino captus est. Martinianus, quem Licinius paulo ante Augustum novum nominaverat, a victore caesus est. Ipse autem precibus uxoris Anastasiae, sororis Constantini non iam necatus atque cum filio Thessalonicae retentus est. Sed anno proximo coniurationis cum barbaris accusatus et necatus est[1].
Vicimedia Communia plura habent quae ad Licinius (imperator) spectant. |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.