Philippus Arabs

From Wikipedia, the free encyclopedia

Philippus Arabs

Marcus Iulius Philippus Augustus, qui etiam Arabs appellabatur, circa annum 204 natus, mortuus 249, fuit imperator Romanus ab 244 ad mortem suam.

Thumb
Antoninianus Imperatoris Philippi Arabis.

Vita

In provincia Syria prope Damascum, in oppido cuius nomen ipse in Philippopolim verterit, natus est filius Iulii Marini ducis Namadum. Ante annum 238 Otaciliam Severam uxorem duxit[1]. Philippus ordine parvo ortus celeriter ascendit in cursu militari honorum atque sub Gordiano III Caesare praetorio praefectus factus est. Post mortem eius 244 imperator Augustus se exclamavit. Res mortis Gordiani hodie non certae sunt, sed quidem necatus, qua caede Philippus, qui successit, non omnino innocens fuit.

Primus imperator Romanus qui ex Arabia venit.

Tempus regendi

Pace cum Sassanidis facta imperator condicionem in finibus orientibus confirmavit, sed finis septentrionalis incertus manebat. Hoc pacto cum Sassanidis constitutum est quod Imperium Romanum provinciam Armeniam perdat at Armeniam inferiorem et Mesopotamiam teneat. Frater Caesaris Gaius Iulius Priscus eo tempore praefectus praetorio simul proconsul provinciae Mesopotamiae atque Severianus familiaris proconsul Moesiae factus est, ut Caesar provincias orientes in pericula melius servare posset et familiares procul tenere, qui fortasse sedem suam caperent. Philippus ipse autem non victoriam contra Carpes in fine septentrionali assequi et eos non repellere poterat. Deinde 244/245 Carpes Danuvium fluvium transierunt. Eo in Urbe audito Philippus eodem properavit et vicit Germanos 246, tum Carpes in Dacia et ad pacem coegit.

Caeremonia anni millesimi festi ab Urbe condita

Philippo regnante res publica constituta est. Cum tempus Caesarum militium infirmum in se esset, non de discrimine eo tempore agebatur. 248 coepit caeremonia anni festi millesimi a.u.c. secundum Varronem, qui annum certum computaverat ergo unum decimum saeculum. Celebratur per multos dies ludis gladiatoriis, naumachiis, cursibus curruum, pugnis animalibus atque Caesar plebi multitudinem pecuniae donavit. Ex rebus firmis Romani credebant saeculum novum melius incipere et Phlippum primum dynastiae suae fieri.

Finis regendi sui

In eodem anno caeremoniae etiam multi militares imperium summum usurpare voluerunt. Philippus valde territus et turbatus sedem imperatoris iam relinquere volebat. In spe confirmata usurpatores occiderunt plerique interfecti. Quare Gothi et Carpes invaserunt in Moesiam inferiorem. Vir peritus Severianus mittebatur. Nimis invalido Severiano Caesar senatori Decio imperium Moesiae et Pannoniae dabat, vitium grave. Decius victor celer factus 249 a militibus suis imperator exclamatus. Philippus 249 proelium ad Veronam[2] vel Beroeam[3] contra Decium perdidit, cum plures milites Decio haberet. In hoc proelio Philippus et filius mortui sunt, Decius successit.

Eusebius Caesariensis olim rettulit Philippum Arabem primum Caesarem Romanum esse, qui iam festis Christianis interesse vellet.

Fontes de vita et principatu Philippi

Notae

Bibliographia

Nexus externi

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.