From Wikipedia, the free encyclopedia
Historia Bulgariae ex primis coloniis in terris hodiernae Bulgariae delineari potest, atque eius constitutionem ut civitas nationalis et historiam Bulgarorum eorumque originum comprehendit. Prima indicia possessionis hominidarum in regione hodiernae Bulgariae saltem abhinc annorum 1.4 milliones exstant.[1] Circa annum 5000 a.C.n., civilizatio multiplex iam exsistebat et nonnulla ex primis operibus fictilibus gemmisque notis producebat. Post 3000 a.C.n. fere, Thraci in paeninsula Balcanica apparere incipiebant. Saeculo sexto a.C.n. exeunte, multum terrae hodiernae Bulgariae in dicionem Imperii Achaemenidarum redactum est.[2] Thraci annis 470 a.C.n. Regnum Odrysianum constituerunt, ut videtur post cladem Persicam in Graecia,[3] quod regnum postea defecit, unde tribus Thracianae vicissim in dicionem Imperii Macedonorum, Celtarum, Romanorum redacti sunt. Haec mixtura populorum antiquorum a Slavis deinde assimulata est, qui post 500 in paeninsula perpetuo consedebant.
Bulgari civitatem liberam ad septentriones Ponti Euxini versus anno 632 constituerunt quae Magna Bulgaria appellabatur, quodam Kubrat duce. Sub autem impetibus a Chazaris altero dimidio saeculi septimi mox effectis, Magna Bulgaria dilapsa est. Asparuchus, unus e successoribus ducis Kubrat, cum nonnullis ex tribubus Bulgaris, ad regionem circa deltam Danuvii migraverunt, ubi Scythiam Minorem et Moesiam Interiorem ab Imperio Byzantino deinde ceperunt, novum regnum porro in paeninsulam Balcanicam amplians.[4] Foedus pacis cum Byzantio anno 681 et constitutio capitis perpetui ad Pliskam ad meridiem Danuvii versus initium primi imperii Bulgarici significant, quae civitas Thracos Slavosque reliquos in dicionem Bulgarorum redegit, et ratio assimilationis per gradús coepit. Saeculis insequentibus, Bulgaria se constituit imperium potens, quod in Balcanias hostilibus traditionibus militaribus dominabatur, evolutioni distinctae identitatis ethnicae favens.[5] Eius cives, ethno culturáque diversi, se communiter sub religione, lingua, abecedario coniunxerunt, conscientiam nationalem contra incursiones gratiamque externam formantes et conservantes.
Primum Imperium Bulgaricum saeculo undevicensimo sub impetibus Rus' et Byzantino collapsum est, et pars Imperii Byzantini erat usque 1185, cum maior rebellio, ab Asen et Petro fratribus Domus Asenianae ducta, civitatem Bulgaricam redintegraret, ut Secundum Imperium Bulgaricum constitutum esset. Quod, apogaeum annis 1230 attingens, deficere variarum rerum causá coepit, praecipue ob suum locum geographicum, quo impetibus incursionibusque e multis lateribus eodem tempore vulnerari poterat. Rebellio quidem rusticorum, una e paucis prosperis notis, Ivaylo, merum suarium, tsar fecit, propter cuius regnum, quamquam breve, civitas Bulgarica partim redintegrata est. Aetas vigens tum post 1300 insequebatur, sed desiit anno 1371, cum dissensiones factionales fecerunt ut Bulgaria in trís tsaritates parvas finderet, quae omnes ante 1396 in dicionem Imperii Ottomanici redactae sunt. Turci Bulgaricas nobilium clericorumque regnantium res civiles amoverunt, ac Bulgaria integra Turcicorum terra proximos quingentos annos manserit.
Imperio Ottomanico post 1700 deficiente, indicia redintegrationis oriri coeperunt. Nobiles Bulgarici evanuerant, rusticam societatem aequabilem et parvam sed crescentem classem mediam urbanam relinquentes. Ante saeculum undevicensimum, redintegratio nationalis Bulgarica elementum magni momenti in luctatione liberationis factum est, quae anno 1876, eversione Aprilis defectá, ad summum venit, Bellum Russicum Ottomanicum annorum ab 1877 ad 1878 et sequentem liberationem nationalem ad ultimum commovens. Primo autem Foedus Sancti Stephani a magnis potestatibus Occidentalibus reiecto, Foedus Berolinense sequens terras Bulgaricas in Moesia et regione Serdicae circumscripsit. Multi Bulgari ethnici ergo extra fines civitatis novae erant, quam ob rem Bulgaria pugnax militansque in rebus externis facta est, se cum Germania in ambobus bellis mundanis consocians.
Bello mundano secundo confecto, Bulgaria civitas communistica facta est, a Todor Zhivkov triginta quinque annos recta. Provectus oeconomicus hac aetate annis 1980 desiit, et ruina systematis communistici in Europa Orientali formam rectionis civilis severissime mutavit. Nonnulla discrimina annis 1990 multum ex industria et agricultura vastavit, sed nova cuiusdam stabilitatis aetas mox coepit, Simeone Saxe-Coburg-Gotha (olim tsar) primo ministro anno 2001 electo. Bulgaria se cum NATO anno 2004 et Unione Europaea anno 2007 consociavit.
Primae reliquiae humanae in Bulgaria inventae in spelunca Kozarnika excavatae sunt, ex aveo abhinc annorum 1.6 milliones. Cui speluncae fortasse sunt prima morum symbolicorum humanorum indicia usque ad praesens effossa. Inter reliquias humanas in spelunca Bacho Kiro ex tempore abhinc annorum 44 000 sunt par maxillarum, sed archaeologi disputantur num illi hominidae re vera essent homines sapientes aut neanderthalenses.[6]
Primae domus in Bulgaria, domus neolithicae ad Stara Zagora circa anno 6000 a.C.n. aedificatae, inter veterrima orbis terrarum aedificia ab hominibus exstructa adhuc nota.[7] Ante finem neolithici, culturae Hamangia et Vinča se evolvebant in terra nunc in Bulgaria, Romania meridiana, Serbiaque orientali.[8][9] Solnitsata, primum oppidum in Europa notum, in terra Bulgariae hodiernae situm est.[10] Durankulak, colonia lacustrina coepit in insula parva circa annum 7000 a.C.n., et architectura lapidea iam circa 4700/4600 a.C.n. in usu generali erat et unica res propria in Europa facta est.
Cultura Varna eneolithica (5000 a.C.n.)[11] erat prima civilizatio in Europae quae hierarchiam socialem exhibuisse videtur. Res maximi momenti huius culturae est Necropolis Varnensis, annis 1970 ineuntibus inventa, utile primarum societatum Europaearum exemplum,[12] plerumque propter sepulturas rituales, fictilia, gemmasque aureas bene conservatas. Anuli, armillae, arma sollemnia aurea in uná sepulcrá ex annis inter 4600 et 4200 a.C.n. reperta sunt, veterrima artificia aurea omni in mundo usque ad praesens nota.[13] Cultura Karanovo paene simul ac cultura Varnensis vigebat, et eius strata soli stratigraphiam historiae latioris regionis Balcanicae suppeditant.
Nonnulla ex prima indicia vitis cultae pecorisque mansuefacti cum cultura Ezero aetate aenea consociata sunt.[14] Adumbrationes in spelunca Magura ex eadem aetate exstant, sed anni ignoti sunt.
Gentes Bulgares, Asparukho duce, ab anno 679 invaserunt incolaveruntque Moesiam et Scythiam Minorem. Pace cum Imperio Romano anno 681 impetrata et Pliska capite condito, Primum Imperium Bulgaricum ad fines Imperii Byzantii demum institutum est. Saeculis autem insequentibus, bellum contra Imperium Byzantinum pluries gessit, ne omnino excidatur.
Bulgaria ab Imperii Ottomanici irruptione saeculo quarto decimo succumbita, libertatem anno 1878 recuperavit, totam libertatem anno 1908 pronuntians. Paulo postea, annos 1912 et 1913, in bellis Balcanicis implicata est. Per primum bellum mundanum iuxta nationes victas pugnavit.
Secundo bello mundano, foedere cum Germania nazistica et Italia fascistica facta, Bulgaria funditus profligata est. Die 28 Octobris 1944, indutias cum Unione Sovietica, Britanniarum Regno, et Civitatibus Foederatis signavit, atque hoc factu foedus cum Germania finivit. Post hanc cladem, Unio Sovietica domina dictaturam communisticam in Bulgaria coepit. Anno 1946, regnum finitum et res publica popularis pronuntiata est. Dictatura finem habuit anno 1989. Anno autem 1990, communismo desito, Bulgaria prima comitia cum variarum factionum societate habere coepit.
Bulgaria Consociationis ex pacto Atlantico septentrionali pars ex anno 2004 facta est, et Unioni Europaeae anno 2007 haesit.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.