From Wikipedia, the free encyclopedia
Gaius Valerius Maximianus Galerius (natus circa 250; apud Serdicam; mortuus initio mensis Maii anno 311) fuit imperator Romanus cum Diocletiano unus e Tetrarchis ab anno 305 usque ad mortem.
Maiores Galerii agricolae in provincia Dacia Ripensi erant. Mater quaedam Romula erat, vicus patrius eius postea a matre Romulianum nominatus est.[1]
Bis Galerius uxorem duxit: primam ignotae nominis, cum qua anno 293, cum Caesar factus esset, divortium fecit. Cum ea filiam Valeriam Maximillam habuit, quam Maxentio in matrimonium dedit. Secunda uxor Galeria Valeria erat, filia Diocletiani. A concubina ignota filium habuit, Candidianum (natus circa annum 296, sponsus filiae Maximini Daiae, a Licinio anno 313 necatus.
Sub Aureliano et Probo imperatoribus militavit.[2] Eum praefectum praetorio sub Diocletiano imperatore fuisse verisimile est.
Die 21 Maii 293 a Diocletiano in Nicomedia ad honorem Caesaris sublatus et adoptatus est et nomen accepit: "Gaius Galerius Valerius Maximinanus Nobilissimus Caesar." Divortium fecit cum uxore prima et filiam Diocletiani Galeriam Valeriam in matrimonium duxit. Caesar novus provincias ad Danubium sitas protegeret, sed et in Aegypto et contra Persas, qui Armeniam occupaverat (anno 295), certavit. Anno 297 in Mesopotamia apud Carrhas et Callinicum victus est, sed anno proximo regem Persarum Narsem in Armenia Magna vicit. Annis ab 299 ad 305 ad flumen Danubium contra Sarmatas et Carpos pugnabat.
Die 1 Maii 305 et Diocletianus et Maximianus Augusti abdicaverunt. Galerius in Nicomedia et Constantius I Mediolani nunc Augusti facti sunt, ac Maximinus Daia in oriente Flaviusque Valerius Severus in occidente parte imperii novi Caesares nominati sunt. Die autem 25 Iulii 306, Constantius consors imperii Eboraci mortuus est, et eius milites filium Constantii Constantinum I novum Augustum proclamaverunt. Galerius Constaninum mense proximo Caesarem tantum novum salutavit, et Flavium Valerium Severum ad Augusti honorem sustulit. Die 28 Octobris 306, Maxentius filius Maximiani Romae se ipsum Augustum proclamavit. Primo Galerius de expeditione in Italiam cogitat, sed deinde exercitus in Carpos barbaros duxit.
Eodem anno mense Novembri, imperatores Galerius, Maximianus, Diocletianusque Carnuntum venerunt, ut de imperio Romano regendo et dividenso decernerent. Diocletianus senior Augustus venit, ut iurgia componeret. Nam sex homines imperium poscebant:
Haec de iis constituta sunt:
Constantinus autem tamen Augustum se esse praedicabat, et Maximinus Daia ab anno 310 titulum Augusti gerebat.
Galerius a quibusdam auctoribus Christianis[3] auctor persecutionum accusabatur. Die 24 Februarii 303 imperatores edictum in Christianos promulgaverunt proximisque annis multae ecclesiae deletae, multi Christiani ad sacra deorum coacti vel etiam supplicio affecti sunt (vide persecutionem sub Diocletiano). Sed die 30 Aprilis 311, paulo antequam mortuus est, Galerius edicto religionem Christianam licitam fecit.
Galerius initio mensis Maii Serdicae mortuus est, morbo affectus, verisimile cancro. Consecratus est et mausoleum Thessalonicae aedificatum est, sed corpus in vico Romuliano sepultum est, quo in loco etiam natus erat.[4]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Galerius spectant. |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.