From Wikipedia, the free encyclopedia
Fons sacer[3] est caput aquae apud paganos itemque apud Christianos veneratum. Multi enim fontes sacri erant loci apud paganos sacri, qui deinde ad fidem Christianam conversi sunt. Fons sacer nec lacum nec flumen, sed quodlibet caput aquae saepe in finitam magnitudinem aedificatum significat, quod ad genium loci ubi invenitur haud mediocriter confert, sive quod certum nomen aut historia fabulosa cum loco consociatur, sive propter aquarum potentiam salutarem, quae ex tutelaris numinis aut sancti hominis praesentia emanare creditur, sive quod caerimonia et ritus quispiam in fonte exponuntur. Aqua in legendis Christianis, praecipue in hagiographia sanctorum Celticorum, saepe dicitur actu sancti hominis effluxisse.
In Graecia antiqua et Roma antiqua nymphaeum (a Graeco νυμφαῖον) fuit monumentum nymphis dicatum, praecipue nymphis fontium.
Fontes sacri praesertim apud Romanos venerabantur ruri et in urbibus. In monumentis nomina sacra Fontani et Fontanae inscripta inveniri possunt,[4] et Fons divinus aras delubraque habebat.[5] Die 13 Octobris Fontanalia ad honorem fontium naturalium celebrabantur,[6] quibus etiam fons Bandusiae ab Horatio laudata[7] coniungi potest.[8] Clitumnum fontem Plinius minor disertis verbis depingit.[9]
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.