Etymologia originem vocabulorum in cultura et moribus investigat. Etymologi hodierni sciscitantur,
quibus ex fontibus notionum lingua, e.g. Latina, vocabula sua hauserit quoque modo sibi asciverit;
quibus relationibus vocabula linguae, e.g. Latinae, inter se constiterint;
cuiusnam modi relationes exstiterint inter vocabula necessitudine historica cognata variarum linguarum eiusdem familiae.
Constat vocabula linguarum per certas vias circumscriptisque rationibus exsistere et augescere, quarum potissimae sunt hae:
Mutuatio, qua nova vocabula asciscuntur vel in commerciis (e.g., amphora < ἀμφορᾶ, forma contracta accusativi ἀμφορέα [ἀμφορεύς]; cannabis < κάνναβις; electrum < ἤλεκτρον) vel in contactibus culturarum (e.g., epistula < ἐπιστολή; nauta < ναύτης; poeta < πο(ι)ητής) vel in religione Christiana pervulgata (e.g. episcopus < ἐπίσκοπος; monachus < μοναχός).
Derivatio et compositio vocabulorum. Derivatio praecipue affixorum ope fit: praefixo con- in genus, -eris addito adiectivum congener factum est; suffixo derivativo -tor in stirpem ama- addito nomen agentis amator factum est; infixo -n- radici verbi frag- inserto stirps frang- tempus infectum indicans facta est; interfixo -i- intervallo radicum luc- et -fer inserto vocabulum compositum lucifer factum est. Olim nova vocabula per apophoniam facta sunt: radix tegendi (teg-o) per apophoniam et tog- (cf. toga) et tēg- (cf. tēgula) generavit.
Imitatio significati (creatio onomatopoetica et phonaesthetica)
The New Oxford Dictionary of English (1998) ISBN0-19-861263-X – p. 633 "Etymology /ˌɛtɪˈmɒlədʒi/ the study of the class in words and the way their meanings have changed throughout time."
Haec symbola plerumque de etymologia hodierna disserit. Scriptores antiqui alia quoque vocabula proposuerunt, quibus etymologiam Latine reddere volebant, sicut derivationem (Plinius apud Servium, Aen. 9.706) et notationem (Cic., Top. 2.10); etiam veriloquium propositum est (Cic. Top. 8.35), sed haud multo successu.
Olschansky, Heike. 2004. Täuschende Wörter: Kleines Lexikon der Volksetymologien. Stutgardiae: Philipp Reclam jun.. ISBN 3-15-010549-8.
Pisani, Vittore. 1975. Die Etymologie: Geschichte – Fragen – Methode. Monac: Fink.
Quinion, Michael. 2002. Ologies and Isms: A Dictionary of Word Beginnings and Endings.
Quinion, Michael. 2004. Port Out, Starboard Home: And Other Language Myths.
Quinion, Michael. 2006. Gallimaufry: A Hodgepodge of Our Vanishing Vocabulary.
Quinion, Michael. 2006. Ballyhoo, Buckaroo, and Spuds: Ingenious Tales of Words and Their Origins.
Ross, Alan S. C. 1958. Etymology, with a Special Reference to English. Fair Lawn Novae Caesareae: Essential Books; Londinii: Deutsch.
Samuels, Michael. 1972. Linguistic Evolution: with Special Reference to English. Cantabrigiae: Cambridge University Press.
Schmidt, Rüdiger, ed. 1977. Etymologie: Wissenschaftliche Buchgesellschaft. Wege der Forschung, 373. Darmstadiae. ISBN 3-534-06946-3.
Schweickard, Wolfgang. 1985. "'Etymologia est origo vocabulorum...': Zum Verständnis der Etymologiedefinition Isidors von Sevilla." Historiographia linguistica 12: 1–25.
Seebold, Elmar. 1981. Etymologie: Eine Einführung am Beispiel der deutschen Sprache. Monaci: Beck. ISBN 3-406-08037-5.
Svensén, Bo. 2009. “Etymology.” In A Handbook of Lexicography: The Theory and Practice of Dictionary-Making, caput 19. Cantabrigiae et Novi Eboraci: Cambridge University Press.
Trier, Jost. 1972. "Etymologie." In Historisches Wörterbuch der Philosophie, ed. Joachim Ritter, 2: 816–18. Basiliae.
Trier, Jost, et Hans Schwarz. 1981. Wege der Etymologie. Berolini: E. Schmidt.
von Wartburg, Walther. 1969. Problems and Methods in Linguistics, ed. retractata, cum Stephen Ullmann, conversa a Joyce M. H. Reid. Oxoniae: Blackwell.