tractatus philosophicus Marci Tullii Ciceronis From Wikipedia, the free encyclopedia
De re publica est philosophiae tractatus, quo Marcus Tullius Cicero, auctor huius operis in sex libros divisi, varias rei publicae formas describens suam de optimo genere civitatis opinionem diligenter profert Socraticum sermonem imitans. Pars notissima rei publicae est somnium Scipionis (rep. 6.9-29), imitatio fabulae Er a Platone narratae (pol. 10.614-621).
Libris tribus de oratore anno 55 a.C.n. confectis Cicero de re publica ratione et via describenda cogitare coepit, sicut Quintum fratrem minorem certiorem fecit litteris mense Maio anno 54 missis.[1] Opus spissum et operosum, tempora incerta et periculosa. Quo factum est, ut consilia condicionesque scribendi proximis mensibus mutarentur.[2] Constat libros sex de re publica editos esse anno 52 aut utique ante quam ineunte Septembri anno 51 pro consule iter in Ciliciam facere coepit.[3] Eodem fere tempore, ut pro certo creditur, etiam in tractatum de legibus incumbebat, sed numquam complevit.[4]
Constat Ciceronem Platonis re publica usum esse exemplari, verumtamen expositionem argumenti ad res Romanas flexisse et accommodasse. Quae antea gesta erant, publicam et privatam vitam Ciceronis perturbaverant, nam primus triumviratus, qua societate privata Caesar, Pompeius et Crassus senatus auctoritatem spernentes summum imperium obtinuerant, Ciceroni optimam rei publicae speciem in mente defixam violabat. Praeterea opera Publii Clodii Pulchri tribuni plebis magno detrimento adfectus erat. Itaque libris de re publica disserentibus etiam, quantum quoque pacto res quae tunc gerebantur ab optimo rerum statu differrent, docere voluit. Ut iram adversariorum suorum vitaret, viros temporum actorum fecit inter se sermonem serentes. Tempore enim et dramatis personis in praeterito positis simulare potuit opiniones periculosas non a se sed a maioribus cogitatas dictasque esse. Quinto fratri tamen opus suum dedicavit. Itaque in praefatione etiam res instantes tractare potuit.[5]
Maxima pars operis antiquitate posteriore et medio aevo adeo perdita erat, ut paucis exceptis fragmentis apud Nonium Marcellum et Augustinum[6] servatis paene totum opus amissum diu haberetur. Verumtamen Macrobius finem libri sexti, somnium Scipionis, in commentario servavit. Tandem anno 1819 cardinalis Angelus Mai in bibliotheca Vaticana palimpsestum invenit, qui Augustini Enarrationes in psalmos continet saeculo VII superscriptas rei publicae apographo cuidam saeculo IV exarato, adhuc legibili. Qui palimpsestus (Vaticanus Latinus 5757) duas partes primi libri, dimidiam fere partem secundi, minores denique partes reliquorum librorum continet. Textus palimpsesti anno 1822, facsimile autem anno 1934 editum est.[7]
In dialogo illustrium virorum Romanorum sermones in villa Scipionis Aemiliani prope Romam initio anni 129 a.C.n. habiti referuntur. Quattuor annis post Tiberii Gracchi, adversarii Scipionis, tribunatum tumultuosum novem personae (de quibus infra) ferias Latinas celebrantes tres dies de iustitia et optimo statu rei publicae disputant. Cicero forma Platonici sermonis utitur. Scipio, quippe qui saepe loquatur, personam Socratis adsumit.
Novem homines inter se colloquuntur: quinque seniores, quattuor iuniores. Qui sunt:[8]
Tertius liber de iustitia disserit. Utrum iustitia opus sit ad rem publicam gerendam an non, in controversiam incidit. Ut propositio subtiliter et copiose perscribi possit, in utramque partem disputandum est: Philus orationem contra iustitiam, Laelius orationem pro iustitia habet.
Philus dicit iustitiam non naturalem, sed ab hominibus factam esse. Nam sensum iustitiae pro temporibus, pro terris, pro moribus mutari. Praeterea homines solum agere ad maximas utilitates accipiendas. Leges comprobari timore poenae et imbecillitate hominum neque sensu iustitiae a natura dato. Insuper iuste agere indicium stultitiae esse, quod incommoda et civitatibus et privatis efficiantur.
Laelius dicit ius, quam „veram legem“ nominat, naturale esse: divinum, sempiternum, individuum, constans esse. Illos improbos, qui verae legi non pareant, naturam hominis fugere. Laelius etiam explicat bellum iustum esse, si salus civium in periculo sit aut bellum pro fide sociorum geratur. Ad hoc addit alias causas belli iusti: iniurias ulcisci et hostes propulsare. Iniusta ea bella esse, quae sine causa suscepta sint. Postea Laelius de hoc argumento Phili, qui expugnationes Romanas iniustas dicit, subtilius disputat: Alios populos ad regendum, alios populos ad serviendum natos esse. Imperio Romanorum subactos vitam meliorem agere quam antea, cum inuria Romanorum praesidio absit.
Causa, quam Philus et Laelius disserunt, etiam nostris temporibus tractatur: Iura humana, quae a Nationibus Unitis anno 1946 constituta sunt, omnibus et undique valere, immo innata esse, dicuntur. At contra Thomas Hobbes, philosophus Britannicus, dixit homines imbecillitatis causa in civitates se coniunxisse, ut bellum omnium contra omnes consensu legum ab hominibus scriptarum prohibeatur. Philosophi neuropsychologiae anno 2011 experimentis intellexerunt quendam sensum iustitiae infantibus quindecim menses natos inesse. Qua re suspicio est sensum iustitiae innatum esse.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.