From Wikipedia, the free encyclopedia
Georgius Crin Laurentius Antonescu (natus die 21 Septembris 1959 Aegyssi) vir publicus Dacoromanicus et inter annos 2009-2014 praeses Factionis Nationalis Liberalis (PNL) erat.
Antonescu ad annum 1985 Bucarestae historiae studebat et deinde ad annum 1992 magister historiae operam dedit.
Antonescu ab anno 1990 sodalis factionis PNL est. Annis 1992 - 2008 legatus ad Cameram Legatorum et annis 1996/1997 et 2002 - 2008 praeses fractionis suae erat. Tum ad hunc diem senator Romaniae est, cuius praeses annis 2012 - 2014 fuit. Annis 1996 - 2000 administerium iuventutis et athletarum administrabat. Anno 2009 electionem praesidis contra Traianum Băsescu perdidit. Sed postquam anno 2012 Victor Ponta praeses ministrorum electus est, die 3 Iulii Antonescu praeses senatus electus est et, cum Ponta inimicum suum Băsescu senatu magistratu expellere iussit, praeses rei publicae pro tempore factus est[1]. Die 29 Iulii autem pars populi, quae suffragio de praeside deponendo interfuit, minor quam constitutione poscit, erat. Itaque Băsescu iterum magistratum suscepturus est[2], sed praeses ministrorum Victor Ponta hoc omnibus modis prohibere in animo habuit[3]. Tamen die 28 Augusti Băsescu magistratum praesidis iterum suscepit.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.