From Wikipedia, the free encyclopedia
Basilicae patriarchales sunt ecclesiae, quibus patriarcha praeest. In Ecclesia Catholica hoc verbo plerumque quattuor basilicae papales Romanae denotatae sunt, interdum septem basilicae maiores.
Basilicae papales sunt quattuor ecclesiae Romae principales, quae olim patriarchales appellatae sunt:
Cathedra papali tantum archibasilica Lateranensis gaudet. Usque ad Concilium Vaticanum Secundum in altari papali solum papae aut - sub rara exceptione - ab eo delegato (plerumque cardinali) missam celebrare licuit.
Postquam papa Benedictus XVI titulo „Patriarcha Occidentis“ renuntiavit[1], titulus in Annuario Pontificio non iam apparet et basilicae patriarchales „basilicae papales“ nominantur.[2]
Distinguendae sunt a basilicis minoribus, qui titulus saeculo praeterito multis ecclesiis datus est, ut puta:
Gyrus septem ecclesiarum a sancto Philippo Neri die 25 Februarii anno 1552 institutus est peregrinatio circa Romana sanctuaria praecipua ad indulgentiam obtinendam. Haec visitatio includit:
Basilicae maiores Romanae (Sancti Laurentii inclusa) post Schisma Orientis, anno 1054 habitum symbolice etiam pentarchiam repraesentabant. Patriarchatus Orientis aemulans ecclesia Catholica usque ad annum 1964 ecclesiis maioribus Romanis titulares patriarcharum sedes attribuit:
Post patriarchatum Hierosolymitanum Latinum anno 1889 denuo erectum attributio ad ecclesiam Sancti Laurentii abolita est, quod Ecclesia Sancti Sepulcri Hierosolymis ad ecclesiam cathedralem patriarchatus evecta est. Cum etiam aliae denominationes partem huius ecclesiae sibi vindicent, patriarchae sedes Ecclesia Sanctissimi nominis Iesu electa est, quae concathedralis vocatur.
Etiam quattuor aliae basilicae ecclesiae catholicae patriarchales vocantur:
567- 1751 erat patriarchatus Aquileiensis, 575-1457 patriarchatus Gradensis (sedes: Basilica Sanctae Euphemiae).
Praeterea est titulus "basilica pontificia". Saeculo vicesimo quattuor ecclesiae[4] Italiae explicite iurisdictioni Sanctae Sedis subiectae et Basilicae pontificiae titulatae sunt, quae sunt Sanctuarium Beatae Virginis Rosarii Pompeiis (1901), locus medius venerationis rosarii et missionis Marianae,[5] Basilica Sancti Antonii Patavina, locus medius mundi Antoniniani,[6] et Sanctuarium Sanctae Domus Lauretanum,[7] nec non anno 1968 Basilica Pontificia Nicolaitana Barensis ordinis Fratrum Minorum, quae anno 1951 in Basilicam minorem evecta erat.[8] Tres ex iis sunt Basilicae ab immemorabilis, Sanctuarium Beatae Virginis Rosarii anno 1901 in Basilicam minorem evecta est.
Praeterea anno 1959 Basilica Sancti Michaelis Matriti in Basilicam pontificiam evecta est (Basilica minor ab anno 1930), cum Opus Dei nuntiaturam Apostolicam Matritensem suscepit.[9]
Inter Basilicas minores titulus Basilica pontificia ordine supremus habetur.
Ab anno 2006, titulo Patriarchae occidentalis a papa Benedicto XVI deposito, etiam omnes septem basilicae Patriarchales "basilicae Pontificiae" nominantur.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.