politicus From Wikipedia, the free encyclopedia
Andreas Duda, vulgo plenius Andrzej Sebastian Duda (Cracoviae natus die 16 Maii 1972) est politicus iuristaque Poloniae. A die 6 Augusti 2015 praeses patriae.
Doctor iuris, annis 2006-2007 subsecretarius status in Supremo Consilio Publico Iustitiae (Ministerstwo Sprawiedliwości), annis 2008-2010 subsecretarius status in Cancellaria Praesidis Lechi Kaczyńskii, Tribunus Status praeteritus, legatus Comitiorum Reipublicae Polonae Septimi Temporis Magistratus (Sejm Rzeczypospolitej Polskiej), legatus Senatus Europaei Octavi Temporis Magistratus.
Andreas Duda Cracoviae die 16 Maii 1972 natus est. Eius parentes Ioannes Thaddeus Duda et Ioannae Milewska-Duda sunt. Pater electrotechnicus, professor disciplinarum technicorum et consul conventiculi provinciae militaris Poloniae Minoris est atque mater professor disciplinarum chemicalium est. Ambo in Universitate Scientiae Technologiaeque in Cracovia laborant[1]. Andreas Duda duas sorores iuniores habet: Annam ac Dominicam[2].
Annis 1984-1990 Duda sodalis Motus Puerorum Exploratorum Poloniae (Związek Harcerstwa Polskiego) erat et actionem finivit sicut comes (drużynnik) Quintae Exploratoriae Sodalitatis Cracoviensis (5. Krakowska Drużyna Harcerstwa) nominatae Fulmen (Piorun). Haec Sodalitas pars Tribus Cataeges (Wichry) erat.
Annis 1987-1991 Duda discipulus conclavis scholaris litterarum humaniorum in Secundo Lyceo Encyclico regis Ioannis Tertii Sobieskii nominis Cracoviae erat; in hac schola examen maturale superavit[3].
Anno 1996 legum studia finivit in Facultate Legis Administrationisque Universitatis Iagiellonicae studiis magistri nominatis Confiscatio praediorum aedificationi autoraedarum viarum solutarum (Wywłaszczenie nieruchomości pod budowę autostrad płatnych) protectis in Cathedra Administrationis Agendi Universitatis Iagiellonicae[4].
Studiis incumbente Certamine Academiarum Poloniae arte nartatoria Alpium modi interfuit[5].
Mense Februario 1997 laborem scientificum ac didacticum coeperat in Cathedra Administrationis Agendi UI, et a mense Octobri 2001 in Cathedra Legis Administrationis UI laboravit sicut assistans. Die 24 Ianuarii 2005 gradum doctoris disciplinarum legum adeptus est studiis nominatis Utilitas legalis in lege administrationis Poloniae (Interes prawny w polskim prawie administracyjnym) scriptis Ioanne Zimmermanno professore auctore, protectis die 6 Decembris 2004[6]. et libri publicationis forma positis in 2008[7].
Vere anni 2005 Duda suam Cancellariam Legis condidit[8]. Etiam in Maiore Schola Pedagogicae et Administrationis Posnania docuit[9].
Circa 2000 Duda erat homo politice actuosus partis Unio Libertatis[10]. Post electionem comitiorum Reipublicae Polonae cooperationem cum parte Lex et Iustitia coepit. Sicut consultor in operibus parlamentaribus Seimi Senatusque participavit.
Die 1 Augusti subsecretarius in Supremo Consilio Publico factus est a Iustitiae Administro Zbigniew Ziobro. Candidatus in electione parlamentari in 2007 fuerat sed legatus non factus est. Accipit 11 158 voces[11]. Die 15 Octobris 2007 Tribunus Status factus erat et die 16 Februarii 2008 subsecretarius in Cancellaria Praesidis Reipublicae factus est a praeside Lecho Kaczyński[12]. Renuntiavit officium post mortem Lechi Kaczyński in Smoleńsk et victoriam Bronislai Komorowski in electione praesidis in 2010. Ipso anno candidatus officii praesidis Urbis Cracoviae erat tertiam positionem obtenuit, exsistens consul Concilii Urbis[13]. Accepto 79 981 voces legatus Seimi Reipublicae Polonae factus est in anno 2011[14]. Ex die 27 Novembris 2013 usque diem 9 Ianuarii 2014 erat dictor rerum diurnariarum Legis et Iustitiae fuit. In electionibus Senatus Europaei in 2014 legatus factus est[15].
Die 6 Decembris Concilium Politicum Legis et Iustitiae Dudam nominavit sicut candidatum in electione praesidis in 2015 [16]. Die 30 Martii 2015 eius candidatura regestrata a Commissione Electorali Reipublicae est[17]. Partes Lex et Iustitia, Polonia Solidaritas, Imperii Protectionis Legio, Simul Polonia et Piast atque unio professionum Solidaritas candidaturam Dudae approbavit.
In prima computatione vocum die 10 Maii 2015 Duda accepit 5 179 092 voces (34,76% omnium) obtinens primam positionem. Eo ipso Duda et Bronislaus Komorowski (33,77%) transivere in alteram computationem. Computatione altera die 24 Maii 2015 praeses electus est accipiens 8 630 627 voces (51,55%). Post duas dies legatus Legis et Iustitiae esse cessavit.
Die 6 Augusti 2015 iusiurandum dedit ante Conventum Nationalem in Seimo et summum imperium Exercitus Reipublicae Polonae accepit.
Ex die 21 Decembris 1994 Andreas Duda Agathae Kornhauseris maritus est. Habent filiam Kingam. Poeta Iulianus Kornhauser est Dudae socer. Andreas Duda catholicus est.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.