urbs in Russia From Wikipedia, the free encyclopedia
Vologda[1] (Russice Вологда) est urbs in Russia, metropolis regionis Vologdensis, ad flumen Vologdam sita. Plus quam 312 milia incolarum anno 2018 habuit. Vologda est valens industriae, transportationis, et culturae sedes. Urbi sunt multa architecturae monumenta historica.
Gestio
Geographia
Annus officialis fundationis Vologdae est 1147, quo anno Sanctus Gerasimus Vologdensis (secundum, e.g., narrationem anni 1666 de sancto illo) monasterium ad Vologdam fluvium condidit, quod initium urbi dedit. Mentio scripta Vologdae urbis prima autem est in pacto Novogardiensium cum duce Tueriensi Iaroslao anni 1264. Anno 1273 Vologda etiam in annalibus Novogardiensibus commemorata est. Ad finem saeculi quarti decimi possessio Novogardiae Magnae, dein facta est proprietas ducatus Moscoviae. Saeculis a quinto decimo usque ad septimum decimum erat valens mercaturae et fabricarum sedes. Ab anno 1719 sedes administrativa provinciae Vologdensis gubernii Archangelopolitani, Vologda ab anno 1780 praefecturae et ab anno 1796 gubernii in Imperio Russico metropolis fuit. Ab anno 1937, est metropolis regionis Vologdensis.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.