From Wikipedia, the free encyclopedia
Constantinus Nicolai filius Batjuškov (Russice Константин Николаевич Батюшков, tr. Konstantin Nikolaevič Batjuškov; Vologdae natus 29 Maii 1787, ibidem mortuus 19 Iunii 1855) erat poeta Russicus.
Familia
Memoria
Origine nobili, in catoecia Danilovskoje gubernii Vologdensi, ubi familiae eius villa erat, primo educabatur, postea Petropoli studebat. Michael Nicetae filio Muravjёv monente et consulente Latinitatem edidicerat atque antiquitatum classicarum semper fautor erat. Annis bellorum Napoleonicorum (1807–1810) militiam facere temptabat, sed morbis impediebatur. Circulo poetarum Arsamassium socius fuit. Anno 1818 Italiam visitavit, anno 1821 Germaniam. Anno 1822 morbo mentis affectus est et nunquam post remediatus ad poesim revertit.
Elegiis suis et carminibus anthologicis maximae laudabatur, e.g. Tassus moriens (Умирающий Тасс), Recordationes (Воспоминания), Rheni transitus (Переход через Рейн) aliisque. De carminibus eius Alexander Puškin scripsit, ut alacritate quadam iuventutis et voluptatis abundanter spirarent; phrasis eorum vivida velut coruscat et profluit concinnitate amoena. Idem poesim Batjuškovii ludit, quod commixtionem habet claram morum veterum mythologicorum cum moribus catoeciae quadam sub Mosqua. Sed iterum: soni eius velut Italiani; estne mirabiliarius ille Batjuškov?[1]
Ты пробуждаешься, о Байя, из гробницы..., versio Latina[2]·
Caecus, o Baiae, cito vos reliquit
somnus abscedens oriente luce;
non Eos vobis referet beatam
frigida vitam.
Templa vix reddet miserans opaca,
quae frequentabat Charitum chorea,
et freto tollet tacito sacella
condita numquam.
Versio Latina alia[3]:
Baiae, vos revocat Lucifer a gravi
torpore et tenebris tristibus at novus
Eous minime praeteritum semel
splendorem rubor adhibet.
Antrorum cupidis frigus amabile
ludendi abierat cum Charitum choris.
Unda ex caerulea est iam redituraque
numquam porticus aurea.
Haec stipula ad scriptorem spectat. Amplifica, si potes! |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.