Ducatus Tueriensis
From Wikipedia, the free encyclopedia
From Wikipedia, the free encyclopedia
Ducatus Tueriensis[1] (Russice Тверское княжество, tr. Tverskoe knjažestvo) fuit civitas feudalis in Ruthenia Septentrio-Orientali saeculis tredecimo – quindecimo, territorium ad fluxum superiorem Rha fluvii occupans, metropolim habens Tueriam.
Gestio
Populus
Tabula aut despectus
Circa annum 1240 magnus dux Volodimiriae Iaroslaus Vsevolodi filius Ducatum Tueriensem pro filio suo Alexandro a Ducatu Pereslaviensi (Transsilvano) separavit. Anno 1247 filius Iaroslai alius, etiam Iaroslaus nomine, Ducatum Tueriensem accepit, inde ducatus ille possessionem generis eius fuit. Quia Ducatus Tueriensis minus quam ducatus alii Rutheniae Septentrio-Orientalis pro decursionibus Tartarorum accessibilis fuit, multi hominum ex aliis terris Ruthenicis ad hoc ducatu migraverunt. Dimidio secundo saeculi tredecimi incrementum rapidum Ducatus Tueriensis auctoritatisque ducum eius accidit. Iaroslaus, dux Tueriensis, ab anno 1264 etiam magnus Volodimiriae dux, et dein filius eius Michael (dux Tueriae ab anno 1285 atque magnus dux Volodimiriae ab anno 1305) coniunctionem terrarum Ruthenicarum perficere petiverunt. Incrementum Ducatus Tueriensis fuit causa cautionis Ordae Aureae, cuius chanus Usbecus adversarios Tueriae, ducos Moscoviae, sustinuit. Duces Tuerienses Michael (anno 1318), posthac filius eius Demetrius, et dein (anno 1339) Alexander Michaelis filius cum filio suo Theodoro in Orda morte affecti sunt. Cum Ducatus Tueriensis sedes temporalis certationis pro liberatione contra Orda Aurea factus est, anno 1327 rebellio Tueriae nonnullisque aliis urbibus accidit, ab Orda tamen atrociter repressa. Repressionis rebellionis illius et dein comminutionis feudalis causa, Ducatus Tueriensis debilitatus est. Post annum 1470 dux Michael Alexandri filius, ab Orda Aurea sustinetus, frustra contra Moscoviam per nonnullos annos certavit. Duces Tuerienses inter Ordam Auream, Moscoviam et Lituaniam decurrere propulsi sunt. Potestas Tueriensis ad tempus aucta est inter annos 1430–1450, cum bellum feudale inter ducos Moscovienses accidit. Illo tempore Boris Alexandri filius, dux Tueriae, ut foedere sociatus pro magnis ducis Moscoviae et Lituaniae, imperatore Constantinopolitano et filio Tamerlanis Šāhrokh desideratus fuit. Postquam bellum in Moscovia finitum est, duce Basilio II Caeco victore, Ducatus Tueriensis independentiam suam velociter perdere incepit. Dux Tueriae Michael Boris filius ad nonnulla foedera pro sibi deteriora cum Ioanne III, duce Moscoviae, propulsus est. Cum Michael ad Lituaniam se convertere tentavit, copiae Moscoviae die 12 Septembris anno 1485 Tueriam ceperunt, et Ducatus Tueriensis ut terra sui iuris periit.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.