Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Sancta Ursula Coloniensis saeculo quarto vixisse fertur. Quod autem eiusdem temporis fontes desunt omnesque res vitae eius singulares e legendis hauriri aetatis inferioris necesse est, hodie a pluribus Ursula figura ficticia habetur.
Secundum legendas mediaevales Ursula e Britannia Minore oriunda saeculo quarto vixit (mortua esse dicitur anno 383). Secundum Legendam auream Ursula, filia Britanniae Minoris regis, Aetherio, filio Angliae regis, qui adhuc est paganus, nubere debet. Ursula tres condiciones fert, quas sponsus accipit: Intra tres annos Aetherius baptizetur; turba decem sociarum et aliarum 11 000 virginum cogatur; communiter Romam peregrinationem faciant.
Navibus Romam vehuntur. Ibi papa (ficticius) Cyriacus et (secundum quasdam legendae versiones) plurimi episcopi cardinalesque peregrinationem subsequuntur. Somnio Ursulae martyrium nuntiatur. Coloniae Agrippinae omnes peregrini ab Hunnis occiduntur, qui urbem oppugnant. Regulus Hunnorum quidem Ursulae amore incensus offert, si sibi nuberet, se vitae eius parsurum. Cum Ursula abnuit, eam sagitta interficit.
Legenda multis versionibus conservata a saeculo nono ad saeculum decimum tertium usque exornata est. Prima attestatio est inscripito saeculi quinti in ecclesiae Sanctae Ursulae (Coloniae Agrippinae) asservata. Num haec inscriptio, quae nec Ursulae nomen nec numerum virginum commemorat, vera sit, in dubio est.
Numerus 11 000 a lectione falsa repetere videtur. In fontibus antiquis tantum undecim virginum mentio fit. Lectio XI.M.V. pro 'undecim martyres virgines' falso 'undecim milia virginum' lecta est.
Saeculo duodecimo numerosa virginum nomina inventa sunt. Ante Coloniae Agrippinae portas cimiterium Romanum repertum ac Ager Ursulanus appellatum est. Ossa effossa 11 000 virginibus ascripta et reliquiae vendita sunt.
Ursulae attributa iconographica sunt sagitta et navis. Lumina sive candelae socias significare possunt.
Imagines mediaevales Ursulam virgines sub palla custodientem demonstrant.
Vita Sanctae Ursulae saepe ab artificibus efficta est.
In Calendario regionali pro terris linguae Theodiscae dies 21 Octobris est memoria ad libitum in honorem Sanctae Ursulae, Coloniae Agrippinae autem memoria. E Calendario Romano generali anno 1970 exempta est, quod legendae attestatio non est.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Sanctam Ursulam spectant. |
Lexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия • |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.