Christophorus Columbus

From Wikipedia, the free encyclopedia

Christophorus Columbus

Christophorus Columbus Ligur[1] (natus ut videtur Genuae inter dies 25 Augusti et 31 Octobris 1451; mortuus Valdoleti 20 Maii 1506) fuit explorator et navigator Italicus, qui quattuor navigationes trans Oceanum Atlanticum complevit. Eius expeditiones, a Regibus Catholicis Hispaniae, Ferdinando II rege Aragoniae et Isabella I regina Castellae, mandatae, prima fuerunt congressio Europaea cum hominibus Maris Caribici, Americae Mediae, et Americae Australis. Quae vicissim explorationem et colonizationem Europaeam Americarum coepit.

Quick Facts
Christophorus Columbus
Res apud Vicidata repertae:
Thumb
Christophorus Columbus: imago
Thumb
Christophorus Columbus: subscriptio
Nativitas: 1451; Genua
Obitus: 20 Maii 1506; Valdoletum
Patria: Respublica Genuensis
Nomen nativum: Christophorus Columbus

Familia

Genitores: Domenico Colombo; Susanna Fontanarossa
Coniunx: Filipa Moniz Perestrelo
Proles: Ferdinandus Columbus, Diego Columbus
Familia: Columbus Family

Memoria

Sepultura: Seville Cathedral
Close
-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Vide etiam paginam discretivam: Columbus.

A certa epistola Pauli Toscanelli anni 1474 Columbo persuasum est, ut iter marinum occidentale ad Indiam brevius esset; Imago mundi, Petri de Alliarco liber, quem Columbus in epistola ad Ferdinandum et Isabellam citat, item diametrum Telluris haude recte aestimat, et hanc viam brevissimam monet. Ioannem II Lusitaniae regem Columbus primum ad expeditionem talem naves dare rogaverat, sed nihil obtinuit. Etiam Ferdinandus et Isabella diu dubitabant, et solum auxilio Martíni Pinzón Columbus naves expedivit.

Quattuor expeditiones ad "Indiam" Columbus duxit:

Tres naves in prima navigatione Columbus habuit: caraccam Sanctam Mariam, quam ipse ducebat; et duas carabellas: Pintam, navem Martini Pinzon; quam Pinzon et regebat, et Niñam, quam Vincentius Pinzón, Martini frater, duxit. E Palos de la Frontera portu Hispanico 3 Augusti 1492 Columbus et fratres Pinzon profecti sunt, et Septembri mense mare Sargassum invenerunt; die 12 Octobris terram viderunt, et die 13 Octobris ad insulam appulerunt, quam Columbus Sanctum Salvatorem nuncupavit (indigenae, ut Columbus ait, eam Guanahani appellabant; incertum est, fueritne haec insula Sanctus Salvator Bahamensis hodiernus vel insula alia). Die 28 Octobris ad Cubam appulerunt, quam Ioannam (nomine filiae Ferdinandi et Isabellae) Columbus nominabat, et die 12 Decembris ad Hispaniolam reverterunt.

Thumb
Marci Pauli de Venetiis De consuetudinibus et conditionibus Orientalium regionum (c. 1484). Exemplar manu Christophori Columbi annotatum, a filio Ferdinando servatum, hodie in bibliotheca Columbina ostentatum

Filius eius natu minor e Beatrice Enríquez de Arana genitus, nomine Ferdinandus, bibliophilus, vitam patris scripsit. Quae vita post mortem auctoris ab Alphonso Ulloa Italiane versa anno 1571 titulo Historie edita est. Ubertini Carrarae Columbus carmen epicum res a Columbo gestas describit.

Transmissio animalium domesticatorum frugumque et aliorum biotorum, tam utilium quam nefastorum, ad Americam ab Eurasia et Africa atque in has continentes ab America (quae permutatio ab exploratione Columbi coepit) "permutatio Columbiana" appellari licet.

Notae

Bibliographia

Nexus interni

Nexus externi

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.