From Wikipedia, the free encyclopedia
Systema consignationum status civilis[1] est via et ratio, qua civitas vel auctoritas inferior sicut commune partus, natus, nuptias, obitus et nonnusquam alios eventus in libros, vel hodie saepe in datorum repositoria, refert, quae diligenter secureque asserventur.
Quia systema consignationum statu civili hominum in litteris attestatur, etiam alia indicia, sicut nomina vel parentes hominis in tabulas referuntur vel serius adnotantur.
Cum matrimonium civile iam antea in Batavia concessum esset, consignationes civiles partuum, nuptiarum ac obituum systematice primum in Francia tempore Rerum novarum Francicarum efficiebantur (quod ante in libris parochialibus fieri solebat). Multae civitates sequebantur, et hodie plurimae civitates tale systema habent.
Homines cui hoc munus est in variis linguis valde variis vocibus designantur. Francogallice officier de l'état civil (id est magistratus statūs civilis) appellatur quod etiam in aliis linguis Romanicis in usu est, sicut et Batave (ambtenaar van de burgerlijke stand) et Theodisce in Helvetia (Zivilstandsbeamter), cum alibi Theodisce simpliciter Standesbeamter (magistratus statūs) sit. Graeci huic magistratui nomen magistratus Athenarum antiquarum dederunt qui olim cives cum iure suffragii in tabulas rettulerat: ληξίαρχος (Latine lexiarchus). Anglice saepe registrar ('tabularius') appellatur.
Hi magistratus non solum eventus in tabulas referunt, sed in multis civitatibus etiam matrimonia civilia celebrant.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.