From Wikipedia, the free encyclopedia
Soris (Lingua Aegyptia: snfr, Graece: Σῶρις[1]) fuit Aegyptius domus quartae rex (pharao) per Regnum Vetus et domus conditor. Huni successit. Aestimatur spatium eius imperii viginti quattuor anni (2613 ad 2589 a.C.n.),[2] triginta anni,[3] vel etiam quadraginta octo anni fuisse.[4] Saltem tres exstantes aedificavit pyramides, ac descriptionem constructionemque pyramidum in Aegypto antiqua renovavit. Uxor fuit Hetepheres I, mater Cheopis.
Notissima regni Soris monumenta sunt tres pyramides quas in necropole apud Dahshur aedificari iussisse censetur: Pyramis Flexa, Pyramis Meidensis, Pyramis Rubra. Ipso regnante, structurae pyramidum monumentalium progrediebantur, ad Cheopis Magnam Pyramidem demum tendentes, culmen, ut multi credebant et iam credunt, maiestatis splendorisque Regni Veteris Aegypti antiquae, unumque quidem e septem miraculis mundi.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.