Magna Pyramis Gizensis, etiam Pyramis Khufu et Pyramis Cheopis appellata, est veterrima et maxima ex tribuspyramidibus in Necropoli Gizensi, ad locum nunc prope El Giza Aegypti situm. Aedificium est antiquissmum ex septem miraculis mundi antiqui, et solum plerumque exstans. Aegyptologi credunt pyramidem ut sepulcrumCheopis, pharaonisdomus quartaeAegypti antiquae, per decem ad viginti annos aedificatam, circa 2560 a.C.n. confectam esse. Pyramis, olim 146.5 metra alta, plus quam 3800 annorum fuit altissima structura ab hominibus facta. Primum ab albislapidibus continentibus texta est, quae levem superficiem exteriorem effecerunt. Quod hodie videtur est nucleare aedificii fundamentum, sed nonnulli lapides continentes circa basin iam observari possunt. Fuerunt variae doctrinae scientificae rationum Magnae Pyramidis constructae.
Jackson, K. &,J. Stamp(2002).Pyramid: Beyond Imagination: Inside the Great Pyramid of Giza.BBC Worldwide Ltd.ISBN9780563488033
Gahlin,Lucia(2003).Myths and Mythology of Ancient Egypt.Anness Publishing Ltd.ISBN1842158317
Lehner,Mark(1997).The Complete Pyramids.London: Thames and Hudson.ISBN0500050848
Lepre,J. P.(1990).The Egyptian Pyramids: A Comprehensive, Illustrated Reference.McFarland & Company.ISBN0899504612
Lightbody,David I(2008).Egyptian Tomb Architecture: The Archaeological Facts of Pharaonic Circular Symbolism.British Archaeological Reports International Series S1852.ISBN9781407303390