From Wikipedia, the free encyclopedia
Scacci (-orum, m.pl.) sive ludus scaccorum, urbane ludus regius appellatus, est artis imperatoriae ludus tabularis, qui ingenium requirit. Luditur a binis lusoribus scaccario qui in columnas octo ordinesque octo dividitur; hinc quoque appellatur lusus sexaginta et quattuor sedum (sive aedicularum sive casarum sive quadrorum sive quadrarum et cetera), quarum color interdum albus et niger, interdum albus et ruber est. Utriusque exercitus constat ex sedecim militibus, qui omni modo vocantur: calculi, orbiculi, scacci vel latrunculi. Calculorum genera, quae infra amplius explicabuntur, sunt sex: rex, domina, turris, sagittifer, eques, et pedes.
Ludi propositum est regem adversarium ad incitas extremas redigere. Ut hoc fiat, memoria tenere tria praecepta oportet:
Omnes calculi in semita praescripta moveri possunt et calculos adversarios capere. Rex autem capi non potest, sed ad incitas redigi: cum lusor regi minatur, "Scaccum!" vel "Cave regi!" exclamat, hoc tamen dicere necesse non est. Alter lusor conservare regem cogitur priusquam alios calculos quolibet moveat. Si cieri moverique nequeat, rex ad incitas extremas redigitur, i.e. scaccus mattus, et eius lusor vincitur.
Locutio scaccus mattus a lingua Persica (شاه مات "shāh māt") nomen ducit quod 'regem mortuum esse' significat, nam veri simile est Arabes ludum shatranj (Arabice شطرنج; Persice شترنج; Sanscrite चतुरङ्ग caturaṅga) in Europam importavisse circa annum millesimum. Caturaṅga '[habens] quattuor artūs' significat, quia antiquus exercitus Indicus in quattuor partes dividebatur: peditatum, equitatum, essedas, elephantes. Praeterea in antiquis poematibus Indicis vocabulum čaturanga 'exercitum' designabat.
Scripsit Thomas Hyde anno 1694: "Huius ludi non invenitur aliquod nomen vere Latinum, nec genuinum Graecum, quia veterum Graecorum et Latinorum temporibus non fuit inventus, nec eis notus. Ideoque non nisi invito huc trahuntur classicorum scriptorum de latrunculis loca, quae passim a viris doctis perperam huic ludo applicari solent."[1]
Scacci:
Varietas, difficultas et voluptas scaccorum est semitae cuiusque calculi dissimilitudo. Aggredi simul ac defendere necesse est et motibus omnium calculorum efficaciter uti oportet.
"Rex ater in albo; servat regina colorem"[4].
Multae se gentes scaccorum ludi invenisse contendunt quoddam semen. Plurimi putant homines priorem ludi regii formam ex India oriundam esse,[4] cum nomina Arabica, Persica, Graeca, Lusitana, Hispanica scaccorum Ludi ab antiquo ludo Chaturanga appellato originem ducant omnia. Accedit, quod temporibus praeteritis soli Indi tribus bestiis—equo, camelo, elephante—in exercitu suo vehente usi sunt, quae genera in regum ludi equite, episcopo/cursore, turri significantur. Quod nos novimus scaciludium a Chaturanga Ludi forma, qua Indi saeculo fere sexto luserunt, originem duxit suam. In litteris Persicis primum ludi regii forma prior, cum nomine Chatrang, anno fere 600 memoratur, in quibus nomen factum est Shatranj. Scacci litteris mandati antiquissimi saeculo septimo facti sunt. Ad annum fere 800um ludus ad Seres pervenit et sub nomine Xiangqi mutatus est. Chaturanga ludus etiam in Iaponiam, ubi dicitur shogi, dilatus est. Shatranj autem ludus per plagas muslimicas post Persiam a Muslimicis exercitibus captam disseminatus est, quippe scaccorum nomina maxima ex parte in formis Persicis permanserunt. Shatranj nomen lingua Hispanica ajedrez lingua Graeca zatrikion perpetuatum est, plerisque autem Europae partibus Persici verbi shāh ("rex") formae in eius locum sunt ingressae. Shatranj ad Europae partem occidentem tribus minimum viis quarum prima saeculo 9o pervenit. Ad annum millesimum ludus per Europam est disseminata.In Hiberiam a Mauris saeculo 10o inductus et in codice manu scripto libro de los juegos appellato saeculo 13o una cum backgammon atque alea descriptus est.[6][7]
Secundum aliam coniecturam, cui David H. Li prae aliis favet, scaciludium a Xiangqui ludo, vel saltem a forma eius priore, quae apud Seres inde a saeculo 2o ante Chr. n. exstet, sit oriundum.[8]
"Prima Regula. Ludet dominatio vestra pedonem regis ad quatuor punctos numerando de domo regis: et si adversarius idem luserit, ludite equitem regis ad iii p. estulti regis: et si custodierit pedonem cum pedone stulti regis, accipite suum pedonem cum equite: et si accipit cum pedone, date ei scacum cum regina ad iiii p. rochi sui regis: et si se coperuerit cum pedone equitis, accipite pedonem sui regis et date scacum pro rocho: et si non se coperuerit et luserit ad ii p. sue habitationis, accipite eundem pedonem et dicite scacum."[9]
Hic locus ex Gottingae codice manuscripto Damiani Defensionem describit:
1. e4 e5
2. Ef3 f6??
3. Exe5! fxe5
4. Dh5+ g6
5. Dxe5+ et cetera
Ludi scaccorum modis nonnullis notantur quippe, at solent adnotari in notatione scaccorum algebraica; praecipue ubi homines (utrum viri an feminae) in certamen concertent.[10] Notatio algebraica brevis motum calculorum in hoc modo recordatur: littera calculi in motione / columna ubi stat / ordo ubi stat. Littera prima maiuscula nominis calculi est adhibita in omnibus civitatibus ut nomina scaccorum abbrevientur, etiam in civitatibus ubi incolae non alphabeto Latino scribere solent. Columnae litteris a-h, ordines numeris 1-8 notantur. Sedes a1 semper atra est. E.g. Dg5 indicat "Dominam in columna g ordine quinto". Si ludus est in motu et ipsa tracta notantur, Dg5 indicat Dominam moveri in sedem g5. Si duo calculi eiusdem generis possunt in eandem sedem moveri, littera, quae columnam an ordinem ex quibus calculus movetur indicat, notationi additur. E.g. Egf3 indicat "equitem ex columna g, movisse ad sedem f3". Si in promptu est quis moturus sit in sedem datam, nonnumquam littera omittitur. E.g. primus motus ludi saepe notatur "e4", quod nullus calculus moveat in e4 nisi Pe2. Motus exercitus albi, cui semper est tractum primum, sinistra, nigri dextra scribuntur.
Si calculus capitur, post litteram maiusculam, littera 'x' vel distinctio media ':' et littera columnae in qua captatur minuscula scribenda est, e.g. Sxf3 significat 'Sagittiferum captasse calculum in f3. ' Saepe, si pedes captetur, littera columnae ex qua captaverit ante litteram "x", et columnae in quam captaverit, atque etiam, minuscula scribitur, e.g. exd5 significat 'peditem ex columna e captasse in d5 '.
Si pedes ad ordinem ultimum adveniat, amplior gradus notatur littera calculi post sedem scripta; e.g., e1D indicat "peditem nigrum, quod ordo ultimus albo est octavus, in columna e promotum esse in reginam". Adroccare in latus Regis "0-0", in latus Dominae "0-0-0" notatur. Cum calculus Regi minatur, signum "+" additur post motum. Si Rex ad incitas redigitur, signum "#" vel "++" scribitur. Ludo finito, "1-0" indicat Album vicisse, "0-1" Nigrum vicisse, "½-½" ludum ancipitem esse.
Calliditas motus hoc modo adnotari potest:
Exemplum notationis ludi dextra animati, "mattum scholaris" sive mattum tonsoris appellati, subter datur:
1. e4 e5
2. Dh5?! Ec6
3. Sc4 Ef6??
4. Dxf7# 1-0
Haec sunt nomina et abbreviationes militibus in linguis nonnullis:[11]
Lingua | rex | domina | turris | sagittifer | eques | pedes[12] | Scacci | "Scaccus!" | "Mattus!" |
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
Symboli | ... | + | # | ||||||
Anglice | K king | Q queen | R rook | B bishop | N (Kt) knight | (P) pawn | Chess | Check | Checkmate |
Arabice | م ملك | و وزير | ق قلعة / ر رخ | ف فيل | ح حصان | (ج) جندي | شطرنج | كش ملك | مات |
Batave | K koning | D dame | T toren | L loper | P paard | pion | Schaken | Schaak | Mat vel Schaakmat |
Bohemice | K král | D dáma | V věž | S střelec | J jezdec | (P)' pěšec | Šachy | Šach | Mat |
Bulgarice | Ц цар | Д дама | Т топ | О офицер | К кон | пешка | Шахмат | Шах | Мат |
Cambriane | T teyrn/brenin | B brenhines | C castell | E esgob | M marchog | G gwerinwr | Gwyddbwyll | Siach | Siachmat |
Catalane | R rei | D dama/reina | T torre | A alfil | C cavall | (P) peó | Escacs | Escac, Xec | Escac i mat |
Danice | K konge | D dronning | T tårn | L løber | S springer | (B) bonde | Skak | Skak | |
Hebraice | מלך melech | מלכה malka | צריח tsariach | רץ rats | פרש parash | רגלי ragli | שחמט | שח shach | מט mat |
Esperantice | R reĝo | D damo | T turo | K kuriero | Ĉ ĉevalo | (P) peono | Ŝako | Ŝak | Mato |
Estonice | K kuningas | L lipp | V vanker | O oda | R ratsu | (E) ettur | Male | šahh | |
Finnice | K kuningas | D kuningatar | T torni | L lähetti | R ratsu | (S) sotilas | Shakki | Shakki | Shakkimatti / Shakki ja matti |
Francice | R roi | D dame | T tour | F fou | C cavalier | (P) pion | Jeu d'échecs | Échec | Échec et mat |
Germanice | K König | D Dame | T Turm | L Läufer | S Springer | (B) Bauer | Schach | Schach | Matt |
Graece | Ρ βασιλιάς | Β βασίλισσα | Π πύργος | Α αξιωματικός | Ι ίππος | πιόνι | Σκάκι | Mάτ | |
Hispanice | R rey | D dama | T torre | A alfil | C caballo | (P) peón | Ajedrez | Jaque | Jaque mate |
Hungarice | K király | V vezér | B bástya | F futó | H huszár | (P) gyalog/paraszt | Sakk | Sakk | |
Iaponice | キング kingu | クイーン kuīn | ルーク rūku | ビショップ bishoppu | ナイト naito | ポーン pōn | 西洋将棋 seiyō shōgi | 王手 ōte | 詰み tsumi |
Islandice | K kóngur | D drottning | H hrókur | B biskup | R riddari | (P) peð | Skák, tafl | Skák | Skák og mát |
Indonesice | R raja | M menteri | B benteng | G gajah | K kuda | (P) pion | Catur | Skak | |
Italiane | R re | D donna, regina | T torre | A alfiere | C cavallo | (P) pedone | Scacchi | Scacco | Scacco matto |
Lettice | K karalis | D dāma | T tornis | L laidnis | Z zirgs | (B) bandinieks | Šahs | Šahs | Mats |
Lithuane | K karalius | V valdovė | B bokštas | R rikis | Ž žirgas | (P) pėstininkas | Šachmatai | Šach | Matas |
Lusitane | R rei | D rainha | T torre | B bispo | C cavalo | (P) peão | Xadrez | Xeque | Mate |
Norvegice | K konge | D dronning | T tårn | L løper | S springer | (B) bønde | Sjakk | Sjakk | |
Polonice | K król | H hetman | W wieża | G goniec | S skoczek | (P) pion | Szachy | Szach | Mat |
Romanice | R rege | D regină | T turn | N nebun | C cal | (P) pion | Şah | Şah | Mat |
Russice | Кр король | Ф ферзь | Л ладья | С слон | К конь | (П) пешка | Шахматы | Шах | Мат |
Sicule | R re | D riggina | T turru | A alferu | S scecchu | (P) pidinu | Scacchi | ||
Sinice | 王 wáng (= rex) | 后 hòu (= regina) | 車 chē (= currus) | 象 xiàng (= elephas) | 馬 mǎ (= equus) | 兵 bīng (= miles) | 象棋 | 將军 jiāngjūn (= scacci) | 將死 jiàngsǐ (= morietur) |
Slovacice | K kráľ | D dáma | V veža | S strelec | J jazdec | (P) pešiak | Šach | Šach | Mat |
Slovenice | K kralj | D dama | T trdnjava | L lovec | S skakač | (K) kmet | Šah | Šah | |
Suecice | K kung | D dam | T torn | L löpare | S springare | (B) bonde | Schack | Schack | Matt |
Turcice | Ş/K şah/kral | V vezir | K kale | F fil | A at | (P) asker/piyon | Satranç | Şah | Şah mat |
Ucrainice | Kр король | D королева | T тура | C слон | K кінь | (П) пішак | Шахи | Шах | Мат |
Certamen officiale primum habitum est anno 1886 inter Gulielmum Steinitzem et Ioannem Zuckertortem. Vicit Steinitz.
Inter annos 1993 et 2006, extitit certamen aliud. Cujus vindices separatim enumerantur:
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.